GMH/ÍNDICE A-Z

724
1227/06/06. Santiago de Compostela.

Mariña Fernández véndelle ó mosteiro de Toxos Outos a terceira parte da herdade que a súa nai, dona Lupa Odoáriz, tiña na vila de Cariño por cento cincuenta soldos leoneses.

B.- Tombo, f. 180rv.

Carta Marine Fernandi, filia domni Fernandi Roderici, de hereditate de Carino.

In nomine Domini nostri Ihesu Christi. Notum sit vniuersis quod ego Marina Fernandi, filia domne Lupe Oduarii et neptis domni Oduarii Afonsi de Candide, et omnis uox mea grato animo et spontanea uoluntate vendo et firmiter concedo vobis domno Johanni Tudini, abbati Sancti Justi de Togis Altis, et conuentui eiusdem monasterii omnique uoci uestre pro precio mihi et uobis et uobis complacabili, videlicet Cm La solidis legionensis monete, terciam partem de quanto habebat predicta mater mea domna Lupa in Carino in filigresia Sancte Eolalie de Ouoyro. Hanc igitur predictam terciam quam uobis uendo integre habeatis et pacifice possideatis cum omnibus suis directuris eidem pertinentibus per suos terminos, et cetera. Ita quod omne uelle uestrum de ea imperpetuum faciatis quia nec de precio neque de robore apud uos nichil remansit aliquid persoluendum. Siquis igitur contra hanc uendicionem uenerit quisquis fuerit persoluat uobis uel uoci uestre CCCC solidos fortis monete; carta et uendicione, et cetera.

Facta carta VIII idus junii sub era Ma CCa LXa Va.

Ego iamdicta in hac carta manus meas.

Q. p. f.: Johannes Roderici, corrigiarius, et // Pelagius Fernandi dictus Salamon. Franquinus de Rua Noua. Michael Didaci, alfayatus. Johannes Froyle, alfayatus. Petrus Martini, diaconus. Pelagius Pelliparius, tabernarius. Johannes Fernandi, alfayatus.

Ego Martinus Iohannis, notarius concilii compostellani juratus, scripsi.