GMH/ÍNDICE A-Z

355
1146/02/22.

Pedro Muñiz “Carnota” dóalle ó mosteiro de Toxos Outos toda a súa herdadee a dos seus irmáns na vila de Pousada, en Sta. María de Viceso. Para doala, o cabaleiro cambiou as partes que os seus irmáns tiñan nesa herdade por outras noutros
lugares.

B.- Tombo, f. 109rv.

Transcr.- SALVADO MARTÍNEZ, B.- “Tumbo de Toxosoutos...”, doc. n.º 6, pp. 179-180.

Carta de Petro Muniz Carnota de hereditate de Pausada in Besecio tam sua quam fratris sui.

Si omnia que uero donantur subiecta sunt ab actore omnium creantur et donantur igitur dignum ualde est de suis rebus aliquid Deo offerre curemus ut ideo quod ipse indigeat nostro munere, sed ut nostram bonam animam intencione ex alto prospiciens presencia hic bene distributa eterna uobis preparent habitacula, idcirco ego Petrus Muniz uulgariter dictus Carnota et omnis uox mea vobis domno Martino, monasterii Sancti Justi de Spinis Altis abbati, et monachis in eodem monasterio tam presentibus quam futuris habitantibus ob honore omnipotentis Dei et sancte Dei genitricis Marie omniumque sanctorum et beatorum martirum Justi et Pastoris quorum reliquie in monasterio predicto continentur pro remedio anime mee meorumque parentum, do et concedo vobis hereditatem meam et fratris mei atque sororis integram que nobis conuenit ex parte patris nostri domni Munionis cum omnibus suis directuris et appendiciis et proficuis et prestacionibus intus et extra per ubicumque eam potueritis inuenire per suos terminos et loca antiqua; et ipsa hereditas habet iacenciam in villa Pousada, territorio Besezo, concurrente ad ecclesiam Sancte Marie de Besezo, pro qua hereditate frater meus et soror acceperunt alias in aliis locis. Nunc autem supradictam hereditatem integram sicuti habuit eam pater noster et hereditario iure possedit ita uobis et predicto monasterio concedo et do ut semper sim particeps in omnibus oracionibus et beneficiis uestris. Quicumque autem de gente mea seu de extranea hoc meum scriptum irrumpere uel uiolare temptauerit tam ego quam aliquis quisquis fuerit ante tribunal sui iudicis tribuliter condempnetur et in hac temporali ecclesia sine cuius comunione ad illam eternam peruenire non potest, a corpore et sanguine Domini et eiusdem ecclesie communione sequestretur donec resipuerit et quod infringerit humilis satisfacione emendare studuerit et insuper parti uestre solidos // D persoluat et quod calumpniatus fuerit in duplo uel triplo componat; et hoc meum scriptum cum deliberacione factum perpetua stabilitate sit mansurum.

Factum scriptum testamenti VIII kalendas marcii, era Ma Ca LXX\X/20 IIII.

Ego Petrus Muniz et omnis uox mea in hac scriptura testamenti manus meas.

Q. p. f.: Didacus Saninz, conf. Petrus Besezo, conf. Munio Saniz, conf.  Munio Sarraceni, conf. Sarraceno Rabinadiz, conf. Petrus, ts. Johannes, ts. Martinus,  ts. Pelagius, ts. Didacus, ts.

Pelagius Cardinalis, clericus, qui notuit. (Monogramma: PELAGIUS).

20 Engadido en letra moderna.