1313, xullo, 25 (Copia realizada o 10 de setembro de 1323).
In
nomine
domini
amen.
Ego Martinus
Petri
dictus
de Pereyra cerdo morator in
vico Cerdonum
quia
egritudine
constitutus
compos
tum
mentis
mee
et
integri
mei
sensus
timens
nec
post
mortem
meam
super
bonis meis
oriatur
aliquibus
occasio contendendi
de eis ordino et
condo
huiusmodi
perpetuo
testamentum.
Primo
mando
animam
meam
domino
meo
Ihesu
Cristo
et
gloriose
virgini
matri
sue etc.
Item
mando quod
si Therasia
consoprina
mea
venerit
quod
dentur
eidem novem
libre quas
mihi
debet Petrus
dictus
Ribela ratione
rende vinee mee de Pena Redonda et
si non
venerit
mando quod
supradicte
novem
libre dentur
Sancte
Eufemie pro
anima
mea
etc.
Et instituo heredem
in
omnibus
aliis bonis meis
filium
vel
filiam
vel
filios meos
si eos portaverit
uxor mea
quod
veniant
ad lumem.
Et hoc fiat prout
dicaverit
ordo iuris. Et si forte semen
a me non
habuerit
instituo heredem
in
omnibus
aliis bonis meis
de quibus
non
feci legatum
Domenicum
Iohanis
fabrum
avunculum
meum
moratorem
in
cruce Fabrorum
etc.
Facto
testamento
Aurie, xxvª die menssis
julii, era mª cccª liª. Presentibus
testibus
Michele
Domenici
clerico
chori auriensis,
Johane
Iohanis
dicto
Gento
mercatore,
Petro
Domenici
de Sicariis, Domenico
Iohanis
dicto
Canudo, Petro
Martini
fabro moratore in
cruce Fabrorum,
Fernando
Domenici
de Sancta
Marina, Francisco
Domenici
cerdone.
Et
ego Bartholameus
Petri
cantor et
cancelarius
civitatis auriensis
adhibitus
et
rogatus
premissis
omnibus
interfui
et
in
mea
presencia
scribi feci signumque
meum
quod
tale est apposui in testimonium
premissorum.
Hoc
est transsumptum
predicte
clausule testamenti
predicti
Martini Petri
cerdonis (confecti)
et
signati per
Bartholomeum
Petri
cantorem
et
cancellarium
supradictum
tum
tenporis
ut prima
facie videbatur
quod
quidem
transumptum
ego Domenicus
Fernandi
publicus
auriensis
notarius
pro
ecclesia
auriense
per
mandatum
et
actoritatem
Petri
Alffonsi
canonici ac reverendi
patris
et
domini
domini
Gundisalvi
dei
gratia
episcopi
auriensis
vicarii generalis
et
ad peticionem
Fernandi
Petri
capellani
Sancte
Eufemie in mei
presencia
scribi
feci et
in hoc transsumpto
signum
meum
apposui in testimonium
veritatis,
iiiiº idus
septembro,
era
mª cccªlxiª. Presentibus
testibus
Johane
de Codeyro clerico
cori, Domenico
Virgo
piscotario, Petro
Martini
de Rio Cabo.