GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

384
961/ 04 / 03
Os fillos de Palatino e de Emetundia, véndenlle ó bispo Rosendo e ós seus frades, a súa herdade en Rabal.
TC, fol. 142r.
In Dei nomine. Nos fratres et sorores qui sumus filios Palatini et Emetuntie id sumus Sonna, Palatinus et Tenildi vobis Rudesindo episcopo et fratribus vestris. Placuit nobis adque convenit ut vendemus vobis sicut et vendimus hereditatem nostram propriam quod habemus in villa que dicunt Ravanale territorio Arnogie subtus castro Pelosino id est hereditate que fuit de avio nostro Fofino et postea de pater nostro Palatinus tam de comparato quam etiam de ipsos meos perentes. Vendimus vobis \in\ ipsa hereditate nostra ratione integra quantum me competet inter meos heredes vobis vendimus adque concedimus et accepimus de vos precio id est vinum et cibaria pannos et res in soldos gallicenses IIos et modios IIIIor et de ipso precio apud nicihil inde remansit indebitum. Ut de odie et tempore ipsa hereditate de iure nostro abrasa et in vestro iure et dominio sit tradita adque confirmata. Si quis tamen quod fieri non credimus quod haliquis homo contra hanc cartula vendicionis ad inrumpendum venerit et pactum nostrum dirumpere, tunc inferat vel inferamus et pariemus vobis ipsa hereditate duplata vel quantum ad vobis fuerit meliorata et vobis perpetim habituri.

Facta cartula vendicionis IIIº idus Apriles. Era DCCCCLXLVIIII.

Sonita, Palatinus, Tenildi manus nostras (signum).

Todesindo ts. Ermegoto ts. Ermentarius ts. Argemirus ts. Sisileova ts. Recesindus ts. Conversus ts. Keran ts. Gundesindi ts. Mundinus confessus ts.