GMH/ÍNDICE A-Z

483
1058/ 06 / 09
Gutier Pepiz e a súa muller fan un pacto co presbítero Tegino sobre o mosteiro de san Miguel de Albarellos, pero o dito Tegino rompe ese pacto ademais de cometer adulterio coa filla de Gutier Pepiz, polo que este acude ante o rei Fernando I, quen lle entrega o dito mosteiro. Gutier e a súa muller, a súa vez, concédenlle o cenobio en litixio ó monarca.
TC, fols. 168v. - 169r.

Ed. por SERRANO Y SANZ, M., Documentos II, op. cit., doc. XXVIII, pp. 519-521.

KARTA QUE FECIT GUTTIER PEPIZ DE ALVARELIO.

In nomine Patris et Filii videlicet et Spiritus Sancti, id est in Trinitate unus et verus Deus per numquam finiendam secula seculorum amen. Ad multis quidem est scitum et non a paucis manet declaratum eo quod fuit homo nomine Teginus presbiter, et habuit heredentia avolegarum suarum in terra Castella. Dum stante eius heredentia in suo iure surrexerunt adversus eum ges illorum, et extorrem fecerunt eum ex sua heredentia. Ille autem supradicto Tegino misit consilium inter se et Guttier Pepiz et eius uxor nomine Santia, et per unum consensum fecerunt inter se pactum firmissimum de unum monasterium quod dicunt sancti Micha\e\li, locum p\r\edictum quos dicent Alvarelios pro quo fecit ipse Guttier Pepiz suggessionem pro eo ad rex domno Fredenando et regina domna Santia, et iedecit eum depressione, et ligamine inimicorum suorum secundum desuper resonat fecerunt hec scriptum de ipsum monasterium supradictum, ut qui supra unus ex alius vixisse ille monasterio iuri eius mansisset etiam et inter reos qui ullam mentiram vel inmodice fecisset unus ab alios caruisset ille monasterio, et insuper pariasset in solidos mille. A non multis diebus ipse presbiter Teginus abraxit ipsum monasterium de iure ipsius Guttier simul et sua filia et perpetravit cum ea adulterium. Ipse vero Guttier querelavit se in presentia regis domni Fredenandide omnia suprascripta. Ille autem rex iussit venire ipse Teginus in eius presentia ut adimplesset secundum illi ordinassent iudices et vera canonem sententia super ipsum monasterium, et illo placito quod manibus suis signavit per hordinationem, iudex nomine Pelagio Iulianiz et sua complacentia. Dum autem venerunt in presentia regis ipse Guttier et ille Tegino in villa de Molgas, levavit ipse Guttier vocem publicam coram omni concilio contra Tegino transgressor eclesie Dei, et petivit ei calumniam de ipso monasterio simul et illo placito quod roboravit. Ille vero Teginus fecit se retro, et ad ac voce minime voluit repondere. Motus vero rex Fredenandus cum misericordia ordinavit et iussit una pariter magnati Pelagii et Ebrum iudices dare ipse monasterio vocitato sancto Michaeli ad ipse Guttier per sagione Vistrario Petriz, hec omnia firmata tunc placuit ipsius Guttier Pepiz, deinde facere ad rex domno Fredenando et regina domna Sancia scripturam firmissimam. Obinde ego Guttier Pepiz et uxor mea Santia cartulam donationis sicuti et facimus // de ipse monasterio vocitato sancti Michaeli de Alvarios qui situm est inter duos rivulos Avia et Obiniano subtus penna acuta, damus vobis atque concedimus ipso monasterio cum omnia bona sua quem ad eum pertinet, id est domos vel utensilia domorum, vineas, pumares, terras cultas vel incultas, montes, fontes, exitus montium et regressum, aquis aquarum cum eductibus earum vel sesigas molinarum simul et adiunctionibus earum vel homines ibi deservientium secundum sua est veritas, sicut supra diximus, damus atque concedimus vobis ipsum sciterium iam supradictum, ut dum vixerimus a vobis accipiamus continentia et moderatione. Ita ut de hodie die vel tempore de iuri nostro abraso et in vestro dominio sit tradito atque confirmato ipso monasterio habeatis, possideatis et in perpetuum vindicetis vos et omnis posteritati vestre quicquic de eo facere volueritis liberam in Dei nomine habeatis potestatem. Si quis tamen, quod fieri minime credo, contra hec meum factum ad inrumpendum venerit vel venerimus tam nos quam de propinquis nostris vel extraneis quis fuerit qui talia commiserit, pariet vobis vel voci vestre quantum auferre voluerit in duplo vel triplo et vobis perpetim habiturum.

Facta kartula donationis vel confirmationis V idus Iunii. Era M LXL VI.

Ego Guttier Pepiz et uxor mea Santia in hanc scriptura donationis quem fieri elegimus manus nostras signum iniecimus (signum).

Sub Christi nomine Aloitus Legionensis sedis episcopus cfr. Sub pondus timoris Domini Cresconius Iriense sedis et apostolice cathedre continens episcopus cfr. Sub imperio Christi Maurellus Lucense sedis episcopus cfr.

(1ª columna:) Guttier Adefonso comes cfr.- Flaino Fredenandiz comes cfr.- Oveco Vermudiz comes cfr.- Oduario Arias cfr.- Menindo Gundisalviz cfr.- Arias Luci cfr.

(2ª columna:) Ordonio Didaz cfr.- Fidel Oduariz cfr.- Froila Verinu cfr.- Petro Pelagi armiger cfr.- Guttier Egarediz cfr.- Martino Flainiz cfr.

ADEFONSUS NOTUIT et cfr.