GMH/ÍNDICE A-Z

120
1118/ 11 / 14

A ancilla Christi Lupa, dóalle ó mosteiro de Celanova e ó abade Pedro a súa igrexa de san Salvador de Penosiños.

TC, fol. 47v.

Salvatori Deo ac redemptori nostro domno Ihesu et sanctorum apostolorum eius, in cuius honore constructum est aula vel monasterium Cellenovense et vobis pater nomine digno et opere sanctissimo domno Petro abbati. Ego exigua ac pusilla ancilla Christi Lupa, prolis Ruderiz, sana mente intemerato corde, spontanea voluntas propter remedium anime mee, donarem atque concederem ad suprataxatum locum eclesiam meam sancti Salvatori de Pemesinos, subtus monte de Silva Obscura, non procul adiacens a monasterio Ramiranes, ex alia parte villa Kalvos, exitus montium vel regressus qui ad ipsam eclesiam vel hereditatem pertinent, sicut illam iuri meo obtinuit quieta. Sic ibidem concedo ut abeant inde servi Dei temporale lucrum, et ego ante Deum premium sempiternum. Et si unus ex progenie mee vel aliena ad irrumpendum venerit, quisquis ille fuerit, inprimis ambobus a frontibus careat lucernis, et cum Iuda Domini traditore lugeat penas, et insuper mille solidos. Et hoc actum semper sit firmum.

Factum testamentum quotum XVIIII kalendas Decembris. Era M C LVI.

Ego Lupa Ruderiquiz in hanc scripturam manum meam roborem (signum).

Pro confirmans seniores huius monasterii.

Pro testes: Gundisalvus. Veremudo. Arias.

Munnio notuit.