GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

27
1142/03/26. Val de Saz.


O conde Poncio de Cabrera e maila súa muller dóanlle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade na vila de Pobladura, no termo de Valdesaz, no bispado de León.

B.- Tombo, ff. 15v-16r.

Dignum nanque est principibus ac Deum timentibus loca sancta construere, alere, fouere ac defendere quatinus serui Dei illum orantes peccata relaxentur per eorum preces; igitur in Dei nomine, ego Poncius Geraldi Cabrerensis cum uxore mea Maria Fernandiz donamus Domino Deo eiusque Genitricis et ecclesie Sancti Justi de Toges Otos famuli Dei ibi Deo deseruientibus pro redemptione anime mee ac matris mee uel // parentum nostrorum ipsam nostram hereditatem quam habemus uel habere debemus in villa quod dicitur Pobladura in terminum de Val de Salze; sic damus spontanea mente predicto loco iamdicta hereditatem cum exiis et regressis suis ab omni integritate cum hominibus qui ad nos pertinent et finnis illic permanentibus qui sunt modo uel in futuro erunt in ipsa nostra porcione cum domibus edificatis ac casalibus, terris, vineis, ortos, linares, molinis ac molendinariis, aquis et caput aquis, fontanis, paludibus, pasquis, montibus, garricis, petris, saxis, arbores pomiferis et inpomiferis, cum uno parilio bouis quod ibi habemus et cum semente; sic damus prenominata hereditate cum omnibus uocibus quod ibi habemus uel ibi habere debemus ut hodie et deimceps de nostro iure sit abrasa et in illorum dominio et potestate sit tradita. Si uero quod absit nos aut aliqua persona magna uel parua qui contra hanc cartam donationis irrumpere uenerit in quadruplo componatur ac iram Dei inueniat et cum Iuda Scarioth maledictus et excomunicatus nec non cum Datam et Abirom in infernum perpetualiter dampnetur.

Que est facta VII kalendas aprilis era Mª Cª LXXXª. Regnante imperator Adefonsus cum sua vxore domina imperatrice Berengaria in Lione et Toleto. Maior domino imperatoris Diago Moniz. Episcopo in Lione Iohannes.

Poncius Geraldi cum uxore sua domna Maria Fernandi qui hanc cartam donationis laudamus et conroboramus.

Petrus Sancii, maior domino Poncii, conf. Johannes de Tolosa, confirma. Petrus Rodriguez, conf. Sancius Ordoniz, conf.

Raimundus, sacerdos, Poncii capellanus, notuit die et anno quo supra.  (Signum).