GMH/ÍNDICE A-Z

307
1221/08/06.

O cabaleiro Fernando Sániz fai un pacto co mosteiro de Toxos Outos polo cal o primeiro comprométese a non estorbar ó cenobio na agra de Saíme, na cal quería facer unha nova división.

B.- Tombo, f. 97v.

Anupcionem Fernandi Saniz de hereditate de Sayme.

Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego Fernandus Saniz, miles, et omnis uox mea vobis dompno Iohanni Tudini, monasterii Sancti Iusti abbati, et omni uoci uestre facio nupcionem et dimissionem in solidis D firmissime roboratam tali tenore quod nunquam uos nec uestrum monasterium calumpniari uel inquietare presumam super illa hereditate de agra de Saimi in uoce de Eyta Midiz in qua nouam particionem facere uole, quam postea didici quod ab antiquis ibi fuerat nunquam facta et ne forte per errorem peccatum incurram quicquid in predicta hereditate actenus quesiui uel quesiturus eram totum Deo et Virgini eius matri et beatis martiribus Iusto et Pastori dimitto et imperpetuum offero et firmiter ad modo predicto quo nunquam uel a me uel ab aliquo ex parte mea monasterium super hoc in causam calumpnie deducatur. Siquis tamen hoc meum scriptum pro remedio anime mee factum et irritum deducere temptauerit huius supradicte promissionis reus habeatur et insuper pariat quod sursum resonat; et hoc scriptum semper habeat robur et imperpetuam firmitatem.

Ego Fernandus Saniz, miles, in hoc scripto manus roboro.

Facto scripto sub era Ia CCa La IXa et quotum VIIIo idus augusti.

Q. p. f.: Johannes Afonsi. Nunus Gundisalbi. Pelagius Mancipium. Pelagius Gunsalbi. Suprior Petrus Uillanus. Pelagius Froyle de Saime. Alfonsus Fernandi de Claui. Laurencius Petri, miles.

Petrus qui notuit.