GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

413
961/ 03 / 14
Gontemiro e a súa muller véndenlle ó bispo Rosendo e ós seus frades, unha terra en Rabal, no agro chamado Brunieto, xunto á fonte cuberta.
TC, fol. 146r.
In Dei nomine. Ego Gontemiro et uxor mea Egilo vobis domno Rudesindo episcopo et fratribus vestris. Placuit nobis ut venderemus vobis sicut et vendimus terram nostram quod habemus in villa qua dicunt Ravanale discurrente rivulo Arnogia subtus castro quod vocitant Pilosino in agro que dicunt Brunieto inter larea Gundesindi et circa larea de Todesinda. Ipsa larea cum suos cabezarios quomodo feret in termino de Fonte Coberta tam abrupto quam non abrupto ipsa laria integra vobis vindo et est ipsa larea seminatura quartarios II sestario Iº per que accepimus de vos precio id est triigo, centeno et vinum modios III quartario uno quod nobis bene complacuit et de ipso precio apud vos nichil remansit, ita ut de hodie die et tempore sit ipsa terra sicut supra diximus de iuri nostro abrasa et iuri nostro vel monasterio maneat perhenniter confirmata. Si quis tamen quod fieri minime credimus contra hec factum nostrum venire temptaverit vel venerimus, tunc iferat vel inferamus pars nostra a parte vestra ipsa terra duplata et vobis perpetim habitura.

Facta scriptura vendicionis quod erit II idus Marcii. Era DCCCCLXLVIIII.

Guntemirus et uxor mea Argilo in hanc cartula vendicionis manus nostras (signum).

Argimirus confessus ts. Asoi ts. Gundesindo ts. Ragiane ts. Mirus presbiter ts. Mitus. Gunderigo ts. Vistremiro ts. Ascarigo ts. Vimara ts. Itila ts. Rando ts.