GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

554
1041/ 03 / 04
Honega, prolis Vimarani, dóalle ó mosteiro de Celanova tres villae, unha no territorio de Sorga, outra en Rabeda e unha terceira na Limia.
TC, fols. 190r. - 190v.

DE VILLA PINNARIO ET RAVANETA SIVE ET SAUTELLO IN LIMIA.

In nomine Dei altissimi et miseratoris filii eius Ihesu Christi et amborumque Spiritus Sancti qui est in Trinitate unus et ineffabilis super omnia, et ante (...)1 gloriosus in secula seculorum. Ego cliens et exigua famula tua Deus Honega Vimarani prolis filia, non mei meriti fida sed tua merita freta, ad te fontem beatitudinis vite curro cum lacrimis orum peccatorum meorum deponere ab anime universis su\s\pirando clamo et peto ut parcas Domine parcas, et cum merita me que ex nichilo creasti in extremo examini clementi vultu rescipias, et ab antiquo oste brac\h\io fortitudiniset pietatis liberes et eripias et animam meam (...)-peris2 separatam in Abrahe sinu recipias et feliciter abitare permitas amen. Ideo Domine de quo tu mihi peculia et dignatus es dare, offero, dono atque concedo ad domus Domini Sancti Salvatoris sive et patronum nostrorum omnium apostolorum et martirum, quorum sancte et venerande reliquie condite dinoscuntur in (...)3 et aula Dei monasterii Cellenove villas meas proprias pro remedium anime mee et de filiis meis qui iam preceserunt a seculo, una in territorio Sorice que vocitant Aginosos ad Pinario, alia in Ravaneta que fuit de Ero Frogianiz, tercia in Limia quod vocitant Sautelo. Omnes has villas suprataxatas cum omnia sua prestantia sic eas dono (...)4 ad monasterii sepe dicto Cellenove pro remedium anime nostre et deinceps de domno Alvaroni cum quem ego ipsas villas ganavi, et pro remedium animabus filiorum nostrorum per terminos et locis antiquiores ab omni integritate, et sicut illas obtinuerunt nostros ante\ce\ssores seu etiam et nostros venditores, et quousque modo et tempore cum domibus, opibis et omnibus prestationibus suis et bonis quantum per suos terminos includent omnia ab integro concedimus Deo et sanctis eius atque fratribus in ipso monasterio iamfato Deo servientibus, et milicia spiritali exercentibus. Ita ut ipsam domum sanctam vel abitantibus fratribus in eam de istas villas superius dictas abeant inde ibi tolerationem et nos proinde ante Deum eternam remunerationem abeatur amen. Servata tamen ratione dum vitam ego aduixero ab eam in eas partem vobiscum pro stipendium \vero\ meum ipsas iamdictas villas cum omnia bona sua integras illibatasque constituo post parte iamdicto monasterio cum omnibus intrinsecis suis perpetualiter possidendas evo perhenni et secula cuncta. Et si quis Domine hanc series testamenti infringere q\u\esierit vel in minime inmutilare presumserit, quem ego pro peccatis meis gratanter offero Domino Deo nostro, quisquis ille fuerit propinqus vel extraneus vel quislibet umano generi descendant super omnes maledictiones que scripte sunt in libro Moisi servi Dei excelsi, et cum Iuda Domini traditore lugeat penas in eterna damnatione et non videat que bona sunt in Iherusalem nec pars in Israel, et post inlato temporali damno pariet ipsas villas duplatas vel triplatas post parte monasterio supradicto et omnes habitantes in eo, et post parte Rex vel iudex qui illa terra imperaverint alias consimiles tales et hanc seriem testamenti firmam et inrevocabiliter obtineat firmitatis roborem.

Facta scriptura et pregaria testamenti IIIIº nonnas Marcii, Era LXXªVIIIIª post Mª.

Ego Honega prolis Vimarani quem fieri volui Deo adiuvante complevi propria manu confirmo et hec / testamentum non permittimus eum extraneare de hoc monasterio nec illa nec villas quem in eo resonatur, non vendendi nec donandi neque cambiandi, nullus homo in alia parte et sicut diximus super ita et confirmamus ut memoria nostra in oblivione non sedeat de loco isto.

o Marina prolis eius filia que genitri mea elegit, et ego confirmo (signum).

Petrus Reveli filius cfr. Alvaro Vermudiz cfr. Citi Vermudiz cfr. Adaulfo Leceniz cfr. Eita Dulcidiz cfr.

Et qui presentes fuerunt: Eita ts. Vimara ts. Visterla ts. Iuliano ts. Ruderico ts.

Vermudus presbiter notuit et confirmo (signum).

1 Neste punto hai un pregamento no folio que impide ler correctamente máis ou menos catro verbas. 

2 +- 5.

3 +- 6.

4 +- 18.