GMH/ÍNDICE A-Z

334
1010/ 02 / 03
Carta de agnición dunhas propiedades en Bobadela que o prepósito Cresconio lle fai ó abade Manilán, para que sirva de sustento material a un sobriño de Cresconio que vai ingresar no mosteiro.
TC, fols. 126v. - 127r.

In nomine Domini. Ego Cresconio confesso et Domini servus in honorem Domini et Redemptoris mei cui ego pauperculus existo vivens in monasterio sub regimini confessionis et spiritalis pater domni Manilanem abba et nominibus egi veram et fidelem obedientiam exibente illi simul et fratribus quosque ad necem. Ambiguum quidem non est sed ad multis manet cognitum de omne mentionem quod fecerimus cum auxilio favente Deo qui consequens est nobis in omni bono. Diximus verbum ad germanos nostros que dedissent nobis sicut et dederunt proles suos ad nutriendum et cum Domini adminiculo simul et adiutorio ut in semita nostra intret iuxta illud quod dicitur generatio vadit et generatio venit emerit litteris in scola et facti sunt subdiaconi et post subdiaconi diaconi. Tunc enim sicut inquiritur temporale nutricio plus nobis est custodia iusticie unde vidimus rectum et inquisivimus homines idoneos de paccato et magistros in omni bono in cunctis in cuius merito ambulassent sub custodia regulari vivant et pro eorum tecumentum vite temporale habeant. Ecce et nunc est hospirituale et sancte Aloitus diaconus qui tunc et prepositus fulget in omnibus operibus bonis. Concedimus hunc suprinum nostrum Cresconius presbiter sub iusioni vestre ad nutriendum ad fovendum et in omnibus operibus bonis ad custodiendum, unde annuit enim mihi cum domni et abbatis mei consenssum simul et omnibus fratribus nostris ut concederemus vobis sicut et concedimus ad perhabendum heritates qui deserviant vobis dum vobis vita patuerit, id est villa de sancta Maria quam nuncupant Buvatella ripa ribusculi Sorice quos comparavimus de heredibus pro precio iusto sicut scriptum tenemus per cartas in scri\ni\os priores, alia villa in territorio Petragio quam dicit Buarios super rivulo Laonie. Homnes ambas istas villas cum domos, torculares, apotecas, vasamenttus, cupos, cupas, leictos,kaldarias, mensas et omni domicilia quod humano homini expedit et cogit ad perhabendum, item terris, vineis, saltos, pomeriis, devesis, pratis, pascuis, paludibus, accessu vel regressu per omnes anteriores terminos cum eorum heredibus, servata tamen ratione si fuerit ad ipso Cresconio vita monastica // ad perhabendum et atriis monasterii domni Salvatoris regulariter viviente possideat omnia per medium cum iamfacto pater spiritale Aloitus diaconus, et si quod absit ipse Cresconius ad alia loca vel ad propria hereditas de parentum meorum ipse conaverit quod nos extra voluntate et meis etim non erit, tunc maneat licitum ad ipso frater Aloitus ut integret omnia iuri suo ad perhabendum omnibus diebus suis et in memoria nostra exibeatur revolvente (...)1 in cereum et oblationem et helemosinam quantum domnis ei permiserit pauperibus et fratribus et post excessum vite illius tornent omnia ipsa hereditas in omni temeritate post parte monasterii Cellenovensis et titulum Domini et Salvatoris nostri, ita ut ab hodiernodie et deinceps maneat omnia de iuri nostro abrasa et iuri vel dominio tibi frater Aloitus et Cresconius presbiter sit tradita adque confirmata, neminem dicimus de qualicumque persona vel viliorem aut inferiorem qui vobis ibidem molestus inquieret. Si quis tamen hunc nostrum vel inmodice inquietare vel inrumpere temtaverit, inprimis sit excomunicatus et cum Iuda Domini proditore tartareas lugeat penas et cum Datan et Abiron sit in eterna damnatione ad obtinendum et pro temporali adictum censura pariet tantum et aliud tantum quantum exinde infringere quiverit inlata illi confusione coram omni eclesia in toto orbe diffusa et hunc scriptum annutione, donatione vel testamenti in perpetuum perpetuam obtineat firmitatis roborem.

Notum die IIIº nonnas Februarii. Era decies centena quaterdena et VIIIª.

Ego Cresconius confessus et Domini servus hec scriptum annumtione manu mea roborem indidi, et nusquam invellere permitto. Manillani abbati huius monasterii Cellenove manu mea cfr (signum).

Munioni confesus cfr. Sandinus confesus cfr. Ariulfus confesus cfr. Erus confesus cfr. Guttier confesus cfr. Aiubconfesus cfr. Oduarius confesus cfr. Fidele confesus cfr. Alio Fidele confesus cfr. Fagildus confesus cfr. Sesnandi confesus cfr. Godemirus confesus cfr. Vimarani confesus cfr. Martini confesus [cfr].

(1ª columna:)2 Gaudio confesus.- Riqu\i\lani confesus.- Mannel confesus.- Rudericus confesus.- Ermegil confesus.- Ermiario confesus.

(2ª columna:) Vicentius confesus.- Iurisius confesus.- Ascarigus confesus.- Quintilani confesus.- Sidilani confesus.- Potenzus confesus.

(3ª columna:) Vidisclus confesus.- Mandinus confesus.- Pelagius confesus.- Placidus confesus.- Spodericus confesus.- Munnius confesus.

(4ª columna:) Ioacino presbiter cfr.- Menindus presbiter cfr.- Guntinus presbiter cfr.- Cresconius presbiter cfr.- Pelagius presbiter cfr.- Vimara presbiter cfr.

3Levorigus confesus. Savarigus presbiter. Alvitus presbiter. Adefonsus presbiter. Manilani presbiter cfr. Ansemondus presbiter. Garsea presbiter. Manilla diaconus. Veremudus diaconus. Alio Veremudo diaconus. Vimara et Munnius diaconus cfr.

2 +- 6

3 A relación de confirmantes continúa na segunda columna do folio, pero en columnas. Ademais desaparece o signo do cfr.

4 A partir de aquí a lista de confirmantes vólvese a distribuir lonxitudinalmente.