GMH/ÍNDICE A-Z

466
1036/ 07 / 13
Gaudinas e súa muller véndelle ó conde Rodrigo e á súa muller a condesa Toda, súa villa de Támagos, territorio Baroncelli.
TC, fol. 162r.
DE BARONCELLI TAMAGANUS KARTULA.

In Dei nomine. Ego Gaudinas et uxor mea Bellida et filiis suis, in Domino Deo eternam salutem, amen. Ideo placuit nobis bone pacis volumtas, sano animo et sana mente ut facere vobis iamdictis Rodericis prolis Ordonii et Tuda prolis Gundesalviz, facimus vobis kartula vendicionis sicut et facimus de villa nostra propria que habemus in villa quod vocitant Tamagenes, territorio Baroncelli, discurrente rivulo Tamega, subtus monte Maior; de ipsa villa medietate in giro, casas, terras, arbores fructuosas vel infructuosas, petras mobiles vel inmobiles, aquas cursiles, accessum vel regressum quantum in ipsa villa ad prestitum hominis est vobis atque concedimus medietate de ipsa villa pro vestro renovo que non habemus unde illo complere CLXX modios que nobis bene complacuit, et de ipso precio apud vos nichil remansit indebitum sed omne completum est, habeatis vos et omnis posteritas vestra. Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo ad inrumpendum venerit vel venerimus an nos an filiis nostris an quislibet forma hominis, et nos in concilio non potuerimus auctorgare quomodo pariemus vobis ipsa villa duplata.

Facta kartula vendicionis IIIº idus Iulii, Era MLXXIIII.

Gaudinas et uxor sua Bellida et filiis suis, in hanc kartula manus nostras roboravimus (signum).

De testes: Leovegildo Gelas ts. Magister Pelaio ts. Senior ts.

Songemiro presbiter notuit.