GMH/ÍNDICE A-Z

9
1131/09/28. Castrojeriz.

Afonso VII dóalle a Pedro Muñiz de Carnota a herdade de Codesos, en S. Cristovo de Codesos.

B.- Tombo, f. 6r.
Transcr.- RECUERO ASTRAY, M.; GONZÁLEZ VÁZQUEZ, M. e ROMERO PORTILLA, P.- Documentos medievales..., doc. n.º 39.
Rex.- SÁNCHEZ BELDA, L.- Documentos reales de la Edad Media..., doc. n.º 208.

In Dei nomine, ego Adefonsus, Dei gratia Hyspanie imperator, una cum coniuge mea regina domna Berengaria, facio cartam donationis vobis Petro Moniz de Carnota de una hereditate de infantatico que est territorio Nemancos vocitata Codesos sub monte de Olgoso et fluuio Toar, concurrente ad ecclesiam Sancti Christofori. Do eam vobis cum toto suo directo, videlicet cum terris, pomeriis, pratis, aquis, piscariis, molendinis, montibus, fontibus, exitibus et regressus (sic) sicut ad regale ius pertinet; sic do atque concedo uobis pro bono seruicio quod michi fecistis vt habeatis et possideatis eam uos et omnis uestra generatio et quicquid de ea facere uolueritis usque imperpetuum faciatis. Si uero aliquis tan de mea gente quam de extranea hoc meum donum frangere temptauerit quisquis fuerit sit exco municatus et cum Iuda traditore Domini in inferno dampnatus et insuper exsoluat ad partem regis Xm libras auri, et quantum inuaserit duplet.

Facta carta in Castro Seriz, era Mª Cª LXª VIIIIª et quotum IIIIº kalendas octobris.

Ego Adefonsus, Dei gratie Hyspanie imperator, quod fieri mandaui proprio robore conf. (Signum).

Comes Suerius, conf. Petrus Garsia, alferce regis, conf. Comes Gunsaluus, conf. Comes Rudericus Martini, conf. Goterre Fernandez, conf. Lopo Lopici, maiordomus regis, conf. Fernandus Fernandici, conf. Petrus Guterriz, conf.

Cidi, ts.

(F. 6v.- MINIATURA QUE REPRESENTA A DONA TERESA, RAÍÑA DE PORTUGAL, Ó CONDE DON VERMUDO PÉREZ DE TRABA E Á SÚA MULLER, DONA URRACA ENRÍQUEZ, FILLA DA ANTERIOR E DO SEU MARIDO, DON ENRIQUE DE BORGOÑA).