GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

12
1101/ 01 / 10
O servus servorum Dei Munio Gundesindiz dóalle ó mosteiro de Celanova e ó seu abade Pedro, a súa herdade en santa Cruz de Grou.
TC, fol. 10v.

Ed. por SERRANO Y SANZ, M., Documentos II, op. cit., doc. XIX, p. 41.

CHRISTUS. In nomine Patris et Filii et Spiritu Sancti regnantis in secula seculorum amen. Ego exiguus ac pusillus servus servorum Dei Munnio Gundesindiz in Domino Deo eternam salutem amen. Ideo Domine de quo tu nobis dare dignatus es, cum mente devota et devotione prompta offero ad domum Domini sancti Salvatoris monasterii Cellenove, et vobis pater domnum Petri abbati et fratribus vestris ibidem commorantes, pro remedio anime mee, do atque concedo ad ipsum monasterium hereditatem meam quam habeo de avorum et parentum meorum Gaudilanes que iacet in Grau, vocabulo eclesie sancte Cruce, discurrente rivulo ipsius Grau, mea ratione integra quantum me competet inter meos germanos vel heredes, ut habeant inde servi Dei temporale lucrum, et ego ante Deum premium sempiternum. Si quis vero quod fieri minime credo aliquis homo contra hunc factum meum ad irrumpendum venerit, quisquis ille fuerit, in primis sit excomunicatus et perpetua confusione multatus, et insuper pariet post partem ipsius monasterii tantum et aliud tantum quantum infringere conaverit, et hanc scripturam testamenti plenam obtineat firmitatis roborem.

Facta concessio testamenti die IIIIº ydus Ianuarii. Era Millia C XXXVIIII.

Ego Munnio Gundesindiz in hunc testamentum manu mea roboro (signum).

(1ª columna:) Almenize Romaniz cfr.- Froila Michaeliz cfr.- Frater Sendinus cfr.

(2ª columna:) Petrus presbiter cfr.- Menendus presbiter cfr.- Auriolus presbiter cfr.

(3ª columna:) Velasco diaconus cfr.- Petrus diaconus cfr.- Fredenandus diaconus cfr.

Gemondus notuit.

* SERRANO Y SANZ dátao no 1101/01/09.