GMH/ÍNDICE A-Z

107
1140/03/22.

Mandas testamentarias de Cresconio Muñiz.

B.- Tombo, f. 51r.

Testamentum Cresconii Muniz de pluribus hereditatibus et in multis locis.

In Dei nomine, amen. Ego Cresconius Muniz, frater, pro Dei amore et in remissione omnium peccatorum meorum facio scripturam testamenti de meis hereditatibus a monasterio Sancti Iusti de Tribulis Altis in presentia domni Petri abbatis ex cuius manibus habitum sancte religionis assumpsi. In primis dono unam seruiciariam in Danel, et quantum habeo in Canedo, et unam in Frogian, et unam in Amaio, et duas seruiciarias in Laurario quas comparaui de Veremudo Petrici pro una mula et uno palafredo, et alias duas in uilla Seuis, et in Genesto unum seruicialem, et in Sancta Eugenia unum seruicialem, de villa Godom VIIIam partem, et de uilare de iuxta Godom mediam VIIIa, et meam porcionem de Recarede et de Hesar. Has predictas hereditates dono et concedo integras cum omnibus suis directuris ad monasterium Sancti Iusti juri perpetuo. Ceterum mando ad filios meos, et cetera. Hec omnia sicut ea mandaui et diuisi ita semper permaneant. Quod si aliquis de parte mea uel de extranea aliquid de his irrumpere uoluerit sit maledictus usque ad VIIam generationem et insuper pariat solidos Dos, et hoc meum factum semper tamen in suo robore permanente.

Facta scriptura testamenti in era Ia Ca LXXa VIIIa et quotum XI kalendas aprilis.
Ego Cresconius Muniz in hac scriptura manus meas.

Q. p. f.: Pelagius, ts. Petrus, ts. Martinus, ts. Johannes, ts. Arias, ts. Froyla,  ts. Ordonius, ts. Didacus, ts. Petrus Martiniz, frater, conf. Froyla Adefonso, frater,  conf. Petrus Carnota, frater, conf. Pelagius Petri, frater, conf. Domnus Petrus, abbas eiusdem monasterii, conf. Pelagius, prior, conf.  Petrus, diaconus, qui notuit.