GMH/ÍNDICE A-Z

188
1257/04/17.

Mandas testamentarias de dona Maior Fernández de Brandoñas.

B.- Tombo, f. 67v.

Testamentum domne Maioris de Brandonias de hereditate de Cesar.

Era Ia CCa LXLa Va et quotum XVo kalendas magii. Notum sit omnibus tam presentibus quam futuris quod ego domna Maiore Fernandi de Brandonias graue infirmitate sunt detenta et plena de mea memoria, mando post obitum meum quomodo res mee ordinata permaneat. In primis mando corpus meum sepelire in cimiterio Sancti Justi de Togos Octos, et mando ibi mecum pro mea anima a infermaria meum quinionem de quanta hereditate ego habeo in Esar et solidos C per quantum habeo in Transmonte, et teneat domino abbate in manu usque sint solutos de istos C solidos supradictos. Et mando ad meos fratres, et cetera.

Siquis igitur contra hanc m<an>dacionem meam ad irrumpendum uenerit quisquis fuerit sit maledictus et pectet a uoce regie C morabitinos; et mandationem istam sint firmam et in suo robore manente.

Q. p. f.: Martinus Lobo de Brandonias. Petrus Uitalis, clerico de Brandimir. Petrus Martini et Martinus Gabado de Podensa. Stefanus Saluadorez. Martinus Petri et Petrus Martini, clericos de Brandonias. Afonsus Martini, presbitero Sancti Petri de Brandonias.

Ego Johannes Iohannis, notarius juratus, interfui et scripsi et confirmo.