GMH/ÍNDICE A-Z

79
1309, xullo, 1. Lugo
 MADRID, AHN, Cód. 1042 B, fol. 47v.

In nomine Sancte et individue Trinitatis Patris et Filii et Spiritus Sancti qui a fidelibus colitur ac etiam adoratur. Nos frater Iohannes, Dei gratia lucensis episcopus, una cum venerabilibus et discretis viris donno Aria Petri Pardo, compostellane ac lucensis ecclesiarum decano, ac universo eiusdem lucensis ecclesie capitulo, attendentes pauperitatem et tenuitatem dignitatis decanatus lucensis cum eius decanus tu fertur [communiter] magna fulgeat dignitate licet paucos habet redditus ad dignitatis huiusmodi pertinentes tamen obtentu huiusmodi dignitatis facere habet magnos sumptos. Idcirco huismodi dignitati decanatus annectimus ecclesiam Sancti Christofori de Novelua in terra de Monterroso qui sita est, in per habito decanatu predictam autem ecclesiam cum iuribus et pertinenciis suis predicto decanatui annectimus seu etiam unimus ita tamen quod in ea divinus cultus seu divinum officium non fraudetur. Scilicet ille decanus, qui ibi pro tempore fuerit, teneatur in ea ponere seu etiam instituere perpetuum capellanum, qui perrochianorum eiusdem curam gerat, et eidem ecclesie et populo serviat in divinis et administret ecclesiastica sacramenta ac personalem residenciam faciat in eadem, reservata nichilominius congrua sustentacione per habito cappellano qui ponendus fuerit in ecclesia supradicta. Hoc autem decano lucensis, qui pro tempore fuerit, concedentes quod fructus redditus et proventus ipsius ecclesie de Novelua in eiusdem decani utilitatem propriam converteratur. Et ut hoc in dubium non vertatur nos episcopus, decanus et capitulum praelibati rogamus Franciscum Lupi, publicum notarium lucensis, ut de promissis publicum conficiat instrumentum.

Actum fuit hoc in domibus donni episcopi supradicti dicto decano et capitulo ibidem per pulsacionem campane more solito congregatis ad capitulum celebrandum, prima die iulii, era Mª CCCª Xª LVIIª.

Et ego Franciscus Lupi, notarius suprascriptus, rogatus promissis interfui et de mandato domni episcopi, decani et capitulo predictorum presens instrumentum manu propria confeci, et signum meum assuetum apposui in testimonium veritatis.