GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

33
936/ 07 / 25

Reparato, servi servorum Dei, e a súa muller doánlle ó bispo Rosendo e ó mosteiro de San Salvador xunto ó Miño, no territorio de Castella, as villae de Trasariz et Cataellu con todo no que nelas ten o citado doador.

TC, fols. 16v.-17r.

Christus. Omnis sanctis invictisimis ac triumphatoribus gloriosisque martiribus sancti Salvatoris et omnium sanctorum, quorum baselice site sunt in locum predictum, iuxta flumen Minei, territorio Castelle. Nos exigui ac pusilli servi servorum Dei Reparatus et uxor mea Trasuinda cum peccatorum mole depressi, in spe fidutia sanctorum meritis respiro non usquequaque desperatione deicimur qui etiam teste conscientia reatus nostri criminis expavescimus. Ut ego per vos sanctissimi martires tandem reconciliari mereamur a Domino nostro atque sanctorum omnium fida supplicatione votis omnibus imploramus, et ideo devotionis nostre extitit ut de paupertatula nostra aliquantulum ex voto nostro proprio conferre debemus, quia scriptum est,

Vovete et reddite Domino Deo nostro

Hec ego recolens et mente sepe pertractans, offerimus atque concedimus sacris sanctis altaribus vestris et vobis antistite nostro domno Rudesindo episcopo, villas prenominatas. Id sunt villa quam vocitant Trasarit que iacet inter Leporario et Leporariolo qui divident cum villa quam dicunt Fofini, et villa de Portella, et alia villa quam inquiunt Saltobati ripa fluvio Arnogie. In ipsa villa sunt villares prenominati. Id est villare de sancto Martino, et alio villare quod dicunt Parata, et tertium quod vocitant Villarinu, et quartum villare ubi habitavit avio nostro Anfelagio. In ipsos villares supranominatos damus vobis de quarto quinione sextam portionem ab integro, et alia villa quam dicunt Cataellu, et iacent ipsas villas inter Cataellu et rivulo de Molas subtus monte Iunias qui divident cum villas de domno Osorio, et cum villa de Pautanes, de ipsa villa de sexta ratione quinta portione ab integro, et de illa alia media que fuit de patre nostro Trasarico, de quarto quinione decimam portionem ab integro. Ipsas villas quas supra nominavimus, cum suos domos, cupos, cupas, apotecas vel omnia utensilia intrinsecus et vestimentum moli sirico, linteos aut laneum, argentum, boves, vaccas sive res innumera, ovelias, capras, porcos, de volatila, ansares, callinas, vel quantum [invercitum] intrinsecus domi sive et extrinsecus, montes, fontes, // aquis aquarum, pratis, pascuis, paludibus, arbores frutuosas sive infructuosas, terras cultas sive incultas, aquas cursiles sive incursiles, petras mobiles sive inmobiles, sive et suos molendinos, et suas (...)1 sive omnem nostrum ganatum ubi eum potueritis invenire usque in minimam rem. Post nostrum obitum requiratis et firmiter teneatis. Hec omnia supra nominata de iuri nostro abrasa, et in vestro iure et dominio pateant possidenda ab hodierno die et tempore pro victu atque vestimento monachorum Dei et sacerdotum qui in vita sancta degentes fuerint, quos damus et confirmamus per Deum et tronum glorie sue, quia contra hoc factum nostrum nunquam erimus venturi ad irrumpendum. Si quis pontificum vel quilibet homo hanc nostram convellere voluerit devotionem, in primis sit segregatum a sancta communione, et cum Iuda domini traditore in inferno abeat participium, et in damna secularia pariet auri talentum unum. Et hec series testamenti in cunctis obtineat firmitatis roborem.

Facta series testamenti sub die VIII kalendas Augustas. Era DCCCC LXX IIII.

Reparatus et uxor mea Trasuinda hanc seriem testamenti quam fieri voluimus et relegendo cognovimus manus nostras (signum).

(1ª columna:) Paternus presbiter ts. ubi presens fui manu mea (signum).- Orbanus confessus ts. ubi presens fui manu mea (signum).- Ariaster confessus ts. ubi presens fui manu mea (signum).- Egilani confessus ts.- Nasti presbiter ts. - Froyla ts. - Somaricus ts. - Daniel ts. - Gundemarus ts.

(2ª columna:) Quintila ts. - Vilifonsi ts. - Farino ts. - Ardeta ts. - Adaulfus ts. - Megildus ts. - Leovegildus ts. - Item Froia ts. - Tanina ts. - Odorius ts.

Sanctus presbiter scripsit (signum).

1 +- 9.