GMH/ÍNDICE A-Z

535
953/ 05 / 12
Pepi e a súa muller venden e dóanlle ó bispo Rosendo e ó abade Fránquila, a súa villa de Tetones, xunto ó río Limia.
TC, fols. 183r. - 183v.
ITEM DE TEDONES.

In Dei nomine. Ego Pepi una cum coniuge mee nomine Fradegundia, vobis pontifici domno Rudesindo episcopo et abba Frankillanem necnon et fratribus habitantes monasterio Cellenove. Placuit nobis sano animo sana mente integroque ut faceremus vobis scripturam donationis et vendicionis sicut et facimus de villa nostra propria ab integro que habuimus per scripturas quod vocitant Tetones, et est ipsa villa subtus mons Leporario media ultra rivulo Limia, et media de ista parte in locum predictum ad pontem petrinia. Id sunt domos cum intrinsecus eorum, terras cum fruges, et alias iacentes cum paludibus, et in pascuis, pumares, aquas cursiles vel incursiles, arbores fructuosas vel infructuosas. Omne ipsa villa ab integro cum / eductibus suis et terminis antiquissimis vobis ex parte vendimus et ex parte donamus, et accepimus pro ea de vos precio quiquaginta linteos et quadraginta narrunos in aderato et definito precio vigintum boves unde apud vos nichil de ipso precio remansit. Ut ex presenti die et tempore ipsa villa ab integro de iure nostro abrasa et in vestro dominio sit tradita et concessa, et quicquic de ea facere volueritis sit adtributa licentia. Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis ex parte nostra an nos vel vocem oppositionis nostre contra hanc scripturam venerit ad inrumpendum venerimus vel venerit, inferat vel inferamus pars nostra partique vestre ipsa villa duplata et vobis perhenniter obtinenda.

Facta scriptura vendicionis vel donationis die IIIIº idus Mai, in Era D CCCCLXLIª.

Pro testibus: (1ª columna:) Vidragildus presbiter et confesus cfr.- Liubila presbiter et confesus cfr.-Sendinus presbiter et confesus cfr.- Rudericus presbiter et confesus cfr.- Aloitus presbiter et confesus cfr.

(2ª columna:) Albanus presbiter ts.- Ariulfus diaconus ts.- Florentius diaconus ts.- Nausti diaconus ts.- Kintila confesus ts.

Petrus, cognomento Pepi, in hanc scriptura vendicionis vel donationis a me facta, manu mea roboravi (signum). Fradegundia in hanc scriptura donationis vel vendicionis manu mea roboravi (signum).