GMH/ÍNDICE A-Z

499
1208/09/19.

Mariña Páez e o seu marido, Pedro Muñiz “Rolam”, véndenlle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade na vila de Comparada, en Sta. Eulalia de Vilacova, por cen soldos e queda o matrimonio nela como serviciais do cenobio.

B.- Tombo, f. 139rv.

Carta de Petro Rolam et de uxore sua Marina Pelaiz de Comparadi.

In Dei nomine. Ego Marina Pelagii et uir meus Petrus Muniz cognomento Rolam et omnis uox nostra vobis domno Petro, monasterii Sancti Justi abbati, et fratribus eiusdem monasterii omnique uoci uestre in Domino Deo eterno salutem, amen. Placuit nobis et nostra fuit uoluntas ut faceremus uobis sicut et facimus cartulam uendicionis et textum scripture firmitatis imperpetuum ualituram de tota nostra hereditate quanta nos habemus uel habere debemus de auolencia et de ganancia in territorio Luanie sub aula Sancte Eolalie de Villa Coua in certo loco villa Comparadi. Damus itaque nos uobis et monasterio uestro//24 atque concedimus ab integro ipsam nostram porcionem quantam nos habemus uel habere debemus de auolencia et de ganancia in tota ipsa villa de Comparadi cum casis et cum casalibus, cum exitibus moncium et regressibus et cum quanto ad prestitum hominis est pro precio quod de uobis recepimus, id est C solidos monete regis, et de precio non remansit indebito. Quam hereditatem habui ego Marina Pelaiz de mea auolencia et de ganancia quam feci cum prenominato uiro meo Petro Muniz cognomento Rolam. Habeatis uos igitur totam nostram ipsam hereditatem et possideatis eam uos et omnis posteritas uestra iure hereditario in secula seculorum ac tamen nos uel filius noster facientes de ipsa hereditate uobis seruicium quod alius facere uoluerit simus in ea uestri seruiciales dum nobis et uobis placuerit.

Facta carta uendicionis sub era M CC XLa VIa et quotum XIIIo kalendas octobris.

Siquis autem ex parte nostra uel de extranea contra hoc nostrum uoluntarium factum ad irrumpendum uenerit sit maledictus usque in VIIam generationem et pariat ipsam hereditatem duplatam uel triplatam et insuper solidos CC; hoc scriptum semper in suo robore permanente.

Nos prenominati Marina Pelaiz et Petrus Rolan in hoc scripto quod fieri iussimus manus roboramus.

Q. p. f.: Pelagius Monachus de Neeronio, conf. Petrus Fernandi, conf. Pelagius Ordonii, presbiter, conf. Didacus Didaci, presbiter de Aquis Sanctis, conf. Pelagius Iohannis, miles, ts. Johannes Cresconii, ts. Didacus Petri, ts.

Dominicus, presbiter, qui de mandato Didaci, presbiteri de Aquis Sanctis, notuit et conf.


24 Bordo superior do folio: “De terra de Pestomarchos. De filigresia de Villa Coua”.