GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Documentos do arquivo da catedral de Ourense (1289-1399)

98
1313, decembro, 3

codicilo

Codicilo de mestre Xoán de Solbeira, cóengo, que corrixe a cláusula relativa á casa onde mora, que agora lega vitaliciamente a Lourenzo Iáñez, clérigo do Coro, “nepoti meo”, así como o viño de seis cubas, pan e carne, ao cabido o viño doutras dúas cubas, e a Pedro, “alumpno et consoprino meo”, unha túnica branca.



ACOu, Escrituras XVII, 24

Noverint universi presentis codicilli seriem inspecturi quod cum ego magister Johanes de Sorbaria canonicus auriensis, per Bartholomeum Petri cantorem et cancellarium auriense, super bonorum meorum disposicionem meam condiderim testamentum et codicillum coram testibus ad dictum testamentum et codicillum per me adhibitis et rogatis omnia et singula in predicto testamento contenita rata habeo et confirmo, excepto quod corrigo clausulam mearum domorum in quibus habito, quod lego eas Laurentio Iohani clerico chori nepoti meo quod teneat eas in vita sua. Et post mortem eius remaneant perpetuo libere et inmunes capitulo auriensi et per redditum illarum fiat festum Sancti Andree annuatim perpetuo prout continetur in meo testamento. Item de sex cupis vini quas habeo, mando quod habeat dictus Laurentius Iohani vinum de iiiior cupis et capitulum habeat vinum ex aliis duabus cupis que sedent inferius contra fonteyna et pecunia istius vini mictatur in possessionibus ad opus tercie et sexte prout continetur in meo testamento. Item mando quod heres meus solvat legata mea et adimpleat sepulturam meam per iiiior milia morabetinos portucalenses quos in thesauro teneo et per aliam pecuniam que mihi debetur excepto illo quod sibi legavi pro labore suo, quod mando quod accipiat me et residuum detur pro anima mea. Item lego dicto Laurentio Iohani totum panem et carnem et alia superletalia que non sunt legata in meo testamento. Item lego Petro alumpno et consoprino meo tunicam meam albam. Et revoco alium codicillum quem iam condideram et mando quod non valeat. Item volo et mando quod iste sit meus codicillus et mea ultima voluntas et quod valeat iure codicillorum vel eciam iure cuiuslibet ultime voluntatis manu publica conferre et coram testibus roborate que de iure melius et utilius valere poterit. Siquis igitur tam ex parte mea quam aliunde contra hunc meum codicillum et meam ultimam voluntatem in aliquo venire presumpserit, iram dei omnipotentis et meam malediccionem incurrat et ipso facto amictat quicquis sibi in isto meo codicillo et testamento legatum fuerit et voci episcopali d morabetinos bone monete de pena persolvat, presente codicillo nichilominus suo robore permanente. Facto codicillo Aurie, iiiª die mensis decembris, era m cccª lª prima. Presentibus testibus Martino Alfonsi porcionario, Domenico Iohani, Johane Laurentii, Johane Alfonsi, Viviano Domenici, Petro Fernandi capellano Sancte Eufffemie clericis chori auriensis ecclesie, Bartholomeo Petri scriptore cantoris.

Et ego Bartholomeus Petri cantor et cancellarius civitatis auriensis adhibitus et rogatus premissis omnibus interfui et in mei presencia scribi feci signumque meum quod tale est apposui testimonium veritatis.

(signum)

[reverso] Codicillum magistri Johanis de Sorbaria canonici.