GMH/ÍNDICE A-Z

291
1108/ 02 / 09
Os condes Nuño Velasconi e Fronilli, dóanlle ó mosteiro de Celanova e ó abade Pedro, varias herdades en Caminha e na Limia.
TC, fols. 113v. - 114r.

In nomine sancte et individue Trinitatis, Patris et Filii videlicet et Spiritus Sancti. Manet enim cognitum et ad plurimus est declaratum eo quod ego comes Nunno Velasconi simul et coniuge mee comitissa Fronili, proli Sancio, tibi pro hac redemptori nostro et omnium apostolorum et martirum quorum reliquie esse cernitur in loco predicto et monasterium quam ab omni cetu est vocitatum et inditum Cellenove, et vobis pater spiritual abbas domnus Petrus seu etiam et fratribus qui vobiscum una pariter vita sancta perseveraverint et de religione Christi permanserint. Ideo placuit nobis casto animo et prona voluntas et pro redemtionem animarum mearum, damus adque concedimus hereditatibus nostris, id sunt: in Caminia hereditates quod fuerunt de genitrice mea comitissa domna Gunterote qui prius vobis concessit, et nos de iuri vestro obtinuimus usque modo cum adiunctionibus suis ab integro, habent iacentia litore maris ubi se infundet Minei in ipsius mare. Adicimus etiam in terre Limie ubi dicent Viliamire alias hereditates nostra portione integra cum adiunctionibus suis ubique non procul adiacens monte Calvo, alia subtus monte Larauco ubi dicent sancta Maria de Monte cum adiuntionibus suis. Has villas suprataxatas cum domos, vineis, pomiferis, exitus montium vel regressum, sesegas molinarum, quantum ad usum hominis est ad prestandum, omnia iam supramemorata concedimus Deo et sanctis eius ab integro, ut habeant inde servis Dei temporale subsidium, et nos ante Deum premium inconvulsum. Oramus te Domine sancte pater eterne omnipotentis ut hec munusculum nostrum quamuis pussillum iatum et acceptum eficias tu in oculis tuis ut in illa die quando seculum veneris iudicare per ignem non cum edis sed cum agnis ad dextris merear stare, stola candida induti sub arbore crucis et audiamus vocem illam mirificam dicentem, Venite benedicti patris mei percipite regnum quod vobis paratum est ab originem mundi. Et si aliquis homo propinquis aut extraneis ad inrumpendum venerit hoc factum nostrum, quisquis ille fuerit, sedeat anathematus in conspectu Dei et insuper pariat illas // hereditates in duplo et desuper exsolvat auri libras binas post parte illius monasterii. Et hunc testamentum plenam habeat roborem in secula cuncta.

Facta series testamenti quotum Vº idus Februaris. Era M C XLVI.

Nos superius nominatos in hanc scriptura manus nostras iniecimus (signum).

Pro testes: Fredenando. Sanctio. Pelagio.

Sub regimine ipsius abba senioribus monasterii preposito eius Sandinus cfr. Prioris domnus Iohannes cfr. Domnus Odarius cfr. Auriolus presbiter cfr. Menindus presbiter cfr. Petrus presbiter cfr.

Nunnus fictor scripture (signum).