GMH/ÍNDICE A-Z

284
1100/ 10 / 10
Onega Fernández dóalle ó mosteiro de Celanova e ó abade Pedro, a súa herdade no lugar de Marci, na Limia, baixo o castello Kenderedi.
TC, fol. 111v.

Nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti regnantis in secula seculorum amen Salvatori ac redemptori meo Domino Ihesu Christo in cuius nomine vel honore monasterio esse dinoscitur constructum Cellenove. Et ego famula tua domne Onega Fredinandiz do et dono atque concedo pro remedium anime mee ad ius locum supradictum in quo presidet abba domnus Petrus cum omnium turba fidelium fratrum sub disciplina regule vite degentium, cum omni arbitrio sanoque consilio disposui ut facerem testamentum sicuti et facio de hereditate mea propria quam habeo de avorum et parentum meorum in Limia, vocabulo verbo dicent Marci subtus castello Kenderedi, vocabulo eclesie sancto Iohanne, et determinat per Sautelo et Trasmires et de alia parte per Causo et idem per Scornaboves. Et de ipsa villa meam ratione integra sicuti divisa est cum meos heredes vel sobrinos, ita ut habeant inde servis Dei temporale lucrum et ego ante Deum premium inconvulsum. Si quis tamen quod fieri minime credimus aliquis homo contra hec factum nostrum ad inrumpendum venerit, propinquis aut extraneis sit anatematus et in conspectu Domini sit condempnatus, et cum Datan et Abiron habeat participium in eterna damnatione amen.

Facta scriptura testamenti VIº idus Octobris. Era M C XXXVIII.

Ego Onega Fredinandiz manu mea in hunc testamentum quam gratanter animo fieri iussi roborem inieci.

Alvaro Didaci filius eius cfr. Pelagio Didaci cfr. Odrocia Didaz cfr. Guto Didaz cfr. Aragon Didaz cfr. Prepositus domni Gaudilani cfr. Prioris domnus Iohannes cfr. Auriolus presbiter cfr. Petrus presbiter cfr.

Iemondus notuit (signum).