GMH/ÍNDICE A-Z

80
1111/ 11 / 27
Don Fernando, prolis Osoriz, dóalle ó mosteiro de Celanova varias propiedades que foran da súa muller, Urraca Muñiz, e da súa irmán, Gudina Osoriz, das que se reserva dúas tercias das mesmas durante a súa vida.
TC, fol. 32r.
In nomine Domini et gloriosi salvatoris nostri, sive et in honorem omnium apostolorum martirum et confessorum, quorum sancte et venerande reliquie condite dinoscuntur in loco et aula Dei monasterii quod dicitur Cellenove. Ego indignus famulus tuus domnus Fredernandus prolis Osorii, in Domino Deo eternam salutem, ideo Domine quanto de mihi dare dignatus est cum devotione prona et mente devota, offero ad domum Domini et monasterii sepedictum pro remedio anime mee, et de uxore mea Urraca Munniz sive et de iermana mea Gudina Osoriz que iam sunt migrate de hoc seculo, peccatorum meorum et illarum considerans humilima \cum\ prece supplices, oramus profusis cum gemitibus atque suspiriis, ut parcas vobis Domine parcas ut solita pietate indulgentissime miserearis et ignoscas. Ob hoc placuit enim mihi ut facerem textum scripture firmitatis sicut et facio de villas quas ipsa uxor mea Urraca Munniz comparavit de Maior Gundulfiz, una in Dornellas et alia in Fustanes, medietate sic eas concedo et offero pro remedio anime sue. Et ego Fernandus Osoriz de illa alia media do pro remedio anime mee, et de mea iermana Gudina Osoriz duas tertias que sic venerunt nobis in portione de avio nostro Randino Adaulfiz, et iacent ipsas villas subtus monte quem dicunt Equalonga, et de alia parte discurrente arrogio quod vocitant rio Malo, vocabulo eclesie santa Eolalia, et nostra ratione in ea, do eas atque concedo quomodo eas ipsa domna ganavit et iuri suo obtinuit usque ad obitum suum, et nos usque odie per suis terminis et locis antiquis per ubique eas potuerint invenire, sic eas damus atque confirmamus, ut abeant inde servi Dei temporale subsidium, et nos ante Deum premium inconvulsum. Servata tamem ratione dum vita ego vixero ut abeam partem in ipsas IIas tertias, et post obitum vero meum tornent se cum illa alia media ad ipso monasterio sancto cum quantum ibi invenerint. Si quis sane, quod fieri minime credimus, ut aliquis homo contra hoc factum meum ad irrumpendum venerit, tam de gens nostra quam extraneis quisquis ille fuerit, inprimis sit excomunicatus et a fide catholica separatus, et cum Iuda Domini proditore pari pena suscipiat, et pro temporali dampno pariet tantum et aliut tantum quantum infringere conaverit. Et hoc testamentum obtineat firmitatis roborem.

Facta series testamenti V kalendas Decembris. Era I C XLVIIII.

Ego Fernandus Osoriz in hoc quod fieri elegi manu mea roboravi.

(1ª columna:) Munnio Fernandiz cfr.- Fidel frater eius cfr.- Ilduara Fernandiz cfr.- Santia soror eius cfr.

(2ª columna:) Mumadomna Vileaziz cfr.- Velasco Fernandiz cfr.- Roderico Velaskiz cfr.- Menendo Velaskiz cfr.- Alvaro Fernandiz cfr.- Alvaro Didaci cfr.

Qui presentes fuerunt: Pelaio ts. Fernando ts. Munnio ts. Adefonso ts. Roderico ts.

Seniorinus notuit (signum).