GMH/ÍNDICE A-Z

44
1091/ 08 / 18

Xoán Peláez e a súa muller, dóanlle a Celanova e ó abade Pedro, coa petición de ser soterrados no cenobio, a terceira parte da villa de Fontes no lugar de Soutomel.

TC, fol. 19v.

In nomine Patris et Filii et Spiritu Sancti in cuius nomine monasterium Cellenove dedicatum atque constructum esse dinoscitur, et Petrus abbas cunctorum ibidem monacorum vitam sanctam degentium preesse noscuntur. Ego exiguus et humilimus Iohannis Pelaiz et uxor mea Manosinda Venariz sanas mentes, sanosque consilios evitans casuale mortis eventus, hunc voluntatis testamentum fieri elegimus, quod ad ius monasterii prefati valere decernimus. Hec est enim hereditas quam abemus de avorum vel parentum nostrorum, damus et offerimus ad locum sanctum prenominatum et ubi corpus nostrum sepelliendum mandavimus, id est villam quam dicunt Fontes in loco predicto Sautomeire, de nostra portione IIIª integra, discurrente arrogio Bisreto, vocabulo eclesie sancta Leocadia, subtus mons Passione per suis terminis et locis antiquis, per ubique illam potueritis invenire, ut abeant inde servi Dei temporale lucrum, et nos ante Deum premium inconvulsum. Si quis aliquis homo ad irrumpendum venerit, propinquis vel extraneis anathema fiat, et insuper pariet auri libras binas. Et hunc factum nostrum numquam sit violatum, sed abeat roborem in seculum seculi.

Nos superius nominatos in hoc testamentum manus nostras roboravimus (signum).

Era Millesima C XXVIIII et quotum XVº kalendas Setembris.

Prepositus Gaudilani cfr. Prioris Gemundus cfr. Gondesindo Fernandiz cfr. Petrus presbiter cfr. Milianus presbiter cfr. Eiricus presbiter cfr.

Sisnando ts. Petro ts. Pelagio ts.

Munninus indignus notuit.