GMH/ÍNDICE A-Z

320
1038/ 02 / 24
A Christi famula Goto Beigat dóalle á igrexa de san Miguel a súa herdade en Bobadela, que previamente fora de Asoredo e a súa muller, homines de Cellanova.
TC, fol. 123v.
In Dei nomine et pii altissimi miseratoris clementissimi Patris videlicet et Spiritus Sancti cuius laus et imperium permanet iugis atque sapientiam extat mirabilis, qui in ipsa vera et perfecta Trinitas circumplexa unitas Deus vivus et verus unus et trinus super omnia regnat per numquam finienda semper secula seculorum. Ego exigua licet indigna Christi famula Goto Beigat tibi Domino Deo et redemtori meo devotione promta et mente devota ut pro anime mee et de viro meo Velasco Nuniz peccatorum suorum gravedine considero humillima cum prece, supplices oro cum gemitibus atque suspiriis ut parcas Domine parcas vel solita pietate indulgentissime misearis et ignoscas. Ideoque Domine quia sumus de tua pietate confisus placuit mihi ut de paupertagula mea que ganavi cum viro meo ut facerem hanc seriem testamenti sicut et facio de hereditatem nostram propriam quos ganavimus in villa de Bovatella et fuit ipsa hereditate de homines de Cellanova nominibus Asoredo et sua mulier Sonilli. Homnia ipsa villa do et concedo post parte Dei et ipsius homines et monasterii eclesie sancti Michael arcangeli in cuius honorem obtinui illa cum omnia bona sua intrinsecus vel extrinsecus suis et sicut iam prius stetit post parte ipsius homines et monasterii; ita nunc et ego sic statui adque confirmavi. Si quis sane quod fieri minime opportet et non credimus aliquis homo contra hunc factum meum inquietare vel inmodico aliqua inrumptionem ad ipso monasterio vel ipsa eclesia sancti Micaheli facere quesierit, filiis propinquis vel extraneis quisquis ille fuerit inprimis sit excomunicatus et anethematus et ad fide catholica separatus et cum Iuda Domini proditore partem abeat in eterna damnatione et insuper pariet tantum et aliud tantum quantum infringere voluerit et post parte regis aut iudex qui illa terra imperaverit auri libra una et hec factum meum in cunctis diebus plenam obtineat firmitatis roborem.

Facta scriptura testamenti Vº kalendas Marcias. Era M LXXVI.

Ego Goto Beikat in hanc paginola testamenti manu mea roborem inieci (signum).

Qui presentes fuerunt: Lecenio ts. Ermosindo ts. Emila ts.