GMH/ÍNDICE A-Z

569
922/ 09 / 26
Aldreto e a súa filla xunto con Placentio e asúa muller entréganlle ó abade Vidremiro e á súa comunidade, a basílica fundada no territorio inter Arnoia et Limia, preto da villa de Sabucedo, para que funden alí un mosteiro.
TC, fol. 195r.

A marxe dereita do folio na súa parte superior está moi borrosa.

In nomine patris et filii et Spiritus sancti. Pater ingenitum nec genitum quia Filius que procedens est. Et horum trium personas essentialiter unius est Deus permanens in maiestatem suam. Ego Aldretum una cum filia mea Hodrozia et Placentius et uxor mea Adosinda audivimus (...)1 Deum pavensque diem mortis tormentum expuncta morte de hoc seculo ad (...)2 transfertur anima quia omnes terra est origo mortali sic [patriarche simul et prophete] animas mittunt corpore relinqunt donatione resurgant in septima tuba quia sic factum (...)3 -bitur vobis est. Et David dicit: Tua sunt Domine omnia et que de manu tua accepimus dedimus tibi. Donamus (...)4 iam supranominati tibi Vidremirus abba, Egica presbiter, Berulfus presbiter et omni collegio vestra baselice sancti Vicenti levite qui est funtata in territorio inter Arnoia et Limia prope villa nostra que dicent Sabuzedo iusta arrogio que vocitant Sorga, donamus atque tradimus ipsa baselica cum omne suo termino et cum omne sua prestantia quem ibidem pertinet ut edificetis ibi monasterium pro anime nostre et de parentes et avios nostros depost parte vestra et depost parte Sancti Vincenti et post parte omni servorum Dei qui ibidem perseveraverint in vita sancta perseveraverint. Quod sine aliquo timore et formidine et potestate in nostro in vestro iure adprehendens post parte monasterii et ecclesie vocabulo Sancti Vincenti perpetuo facimus sociari. Quod adiuratione confirmamus per divini nominis Trinitatem quia contra hanc nostra spontanea volumtate nunquam erimus venturi ad inrumpendum. Quod si aliquis homo heredum nostrorum vel quispiam assertioni aud generis homo hanc nostra voluerit inrumpere devotioni vel testamenti infringere tinorem, sit anathematus in conspectu Dei et sanctorum arcangelorum eius sit comdemnatus, et perpetua ultione percussus in conspectu Domini nostri Ihesu Christi sit repentina anathema marenata, et de hoc seculo sicut Dathan et Abiron continuo obsorbeat infernus.

Facta cartula testamenti VIº kalendas Octobris in Era D CCCCªLXª.

Aldretum manu mea cfr. Placenti manu mea cfr. Adosinda manu cfr. Otrocia manu mea cfr.

1 +- 4.

2 +- 6.

3 +- 14.

4 +- 14.