GMH/ÍNDICE A-Z

539
1090/ 01 / 10
Ximena Rudericiz dóalle ó mosteiro de Celanova e ó abade Pelaio, a terceira parte das súas herdades tanto de monasteriis coma de villas laicales.
TC, fols. 184v. - 185r.
TESTAMENTUM EXEMENA RUDERIGIZ DE TOTA SUA HEREDITATE.

In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti, Salvatori Deo hac redemtori meo domno Ihesu Christo et sanctorum apostolorum eius in cuius onore constructa est aula et monasterii Cellanova. Ego exigua hac pusilla Exemena prolis dux Ruderici, cum sim peccatorum meorum mole depressa annuit mihi volumtas corde ut propter remedium anime mee donarem atque concederem ad suprataxatum locum et ad domnum Pelagium abbatem vel a servis Christi in eodem loco habitantes qui in vita sancta perse- // -veraverint terciam de omnem meam hereditatem quicquic habeo de avorum et parentorum meorum patris vel matris, in omnibus locis sic de monasteriis verum et in villas laicales, quantum me in sors evenit vel venerit inter meos iermanos post partem monasterii Cellenove integram illibatamque permaneat, ut habeant inde servis Dei temporale subsidium et ego ante Deum premium sempiternum. Si quis autem, hec testamentum quam gratanter animo fierit iussi tam propinquis aut extraneis, anathematus sit et maneat ab omni catolicorum cetu extraneus, et cum Iuda habeat participium in eterna damnatione.

Facta series testamenti IIIIº idus Ianuarii. Era MªCªXXªVIIIª.

Ego Exemena in hec placito testamenti manu propria roborem inieci.

Prepositus Gaudilani cfr. Santio Ramiriz cfr. Pelagio Petriz cfr. Pelagio Didaz cfr.

Emilianus presbiter ts. Eirigus presbiter ts. Petrus presbiter ts.

Iemondus prioris notuit.