GMH/ÍNDICE A-Z

351
1205/05/15.

Mandas testamentarias de Martiño, presbítero da igrexa de Sta. María de Trasmonte.

B.- Tombo, f. 108r.

Carta de Martino, presbitero de Trasmonte, de hereditate de Ogrom et de Dagarii.

Hec est ordinacio quam ego Martinus, presbiter Sancte Marie de Trasmonte, ordino ut si ex ea qua detineor obiero infirmitate omnia mea remaneant ordinata. In primis meum corpus, si mortuus fuero, mando sepeliri in monasterio Sancti Justi, et mando ibi mecum quantam hereditatem ego habeo de auolencia et de ganancia in Ogrom et in Dagarii; ad ecclesiam Sancte Marie mando unam jouencam et duos quarteiros de pane, et cetera. Et exceptis istis que mando omnia alia remaneant monasterio Sancti Justi cuius sunt et ita boues quam vaccas et oues et panis totus. Siquis igitur ex parte mea uel extranea contra hanc mandacionem ad irrumpendum uenerit sit maledictus et excomunicatus et insuper uoci regie pariat quingentos solidos.

Facta mandacione sub era Ma CCa XLa IIIa et quotum idus maii.

Q. p. f.: Pelagius Saluator, ts. Didacus Oarez, ts. Rudericus Oarez, ts. Didacus Martini, ts. Petrus Arie, quondam archipresbiter, magister eius, conf. Saninus,  presbiter, conf. Petrus Cresconii, conf. Arias Didaci, freyri, conf. Johannes Pelaiz,  conuersus, conf.

Johannes Iohannis qui notuit.