GMH/ÍNDICE A-Z

58
1307, novembro, 17

venda

Xoán Pérez de Solbeira véndelle ao mestre Xoán de Solbeira unha herdade nese lugar, foreira de terza ao arcediago Pedro Iáñez, por 125 mrs.



ACOu, Escrituras XVI, 21



Notum sit omnibus per hoc scriptum perpetuo valiturum quod ego Johanes Petri de Sorbaria morator in loco vocato Freegundia, vendo vobis magistro Johani canonico auriensi omnem hereditatem quam recepi adforatam ab archidiacono dopno Petro Iohanis in termino ipsius ville de Sorbaria, tam vineas quam terras quam fontes quam montes, arbores et omnia culta et inculta que habeo et de iure habere debo, racione illius dicte aforacionis, vendo vobis omnia suppradicta cum egresibus et ingresibus et pertinentiis suis de foro de tercia vobis, et liberam ab omni alio inpedimento ut vos et omnis vox vestra habeatis ea ex nunc iure hereditario perpetuo possidendam, et de ea faciatis quicquid vestre placuerit voluntati. Totum enim precium quod mihi et vobis conplacuit videlicet c xxv morabetinos monete domini regis Fernandi de qua conputantur xvi par pro tribus morabetinis, confiteor me a vobis plenarie recepisse in pecunia numerata. Omne ius, dominium, possesionem et proprietatem quod habeo in dicta hereditate a me ex nunc removeo et per tradicionem istius carta qua inde vobis mando fieri in vestram transfero potestatem. Et obligo me et omnia bona mea tam habita quam habenda senper vos totamque vocem vestram cum dicta vendicione defendere ad directum. Siquis igitur contra hanc meam vendicionem in aliquo venire temptaverit habeat iram dei omnipotentis et incurrat meam maledictionem et quantum quisierit vobis vel voci vestre in duplum restituat et voci regie c mor. bone monete de pena persolvat, presente carta nichilominus suo robore permanente. Facta carta Aurie, xvº kalendas decenbris, era mª cccª xlª vª. Presentibus testibus Johane Antonii rectore ecclesie Sancti Cipriani de Lama, Johane Iohanis cappellano, Johane Petri dicto Anton, Domenico Iohanis dicto Canudo, Petro Martini scriptore thesaurarii, Johane Petri, Petro Sancii.

Et me Bartholomeo Petri auriense thesaurario iusdemque civitatis chancellario adibito et rogato premissis interfui et in mea presencia scribi feci signumque meum quod tale est in eadem apposui in testemonium premissorum.

(signum)