GMH/ÍNDICE A-Z

245
1043
Busiano, Gudili e Dacamiro, venden ó mosteiro de Celanova e ó seu abade Aloito, diversas herdades na villa de Sautobadi.
TC, fol. 88r.
In Dei nomine. Ego Busiano et uxor mea Adosinda et filii nostri, vobis domno nostro Alvito abbati et omnibus fratribus monasterii Cellenove. Ideo placuit nobis bone pacis voluntas ut faceremus vobis kartulam venditionis sicut et vendimus hereditatem nostram propriam quam abemus in ipsa villa de Sautobadi, discurrente rivulo Arnogia. Damus vobis in ipso casare qui fuit de domna Gundilo terciam integram et nostram rationem in villa de Mangunarios. Damus vobis terras, vineas, pumares, cersares, saltos, devesas, montes, fontes, pascuis, paludibus, aquis aquarum quantum in ipsa villa ad prestitum hominis est ata illam potueritis invenire per suos termino\s\ antiquos, pro que accepimus de vos pretium cibaria, centeno et milio, et pannos et res modios XVII, sestarios III, que nobis bene complacuit. Ita ut de odie die et tempore siat ipsa hereditas de iuri nostro abrasa et in vestro siat tradita vel confirmata. Si quis tamen, quod fieri non credimus, aliquis homo qui contra hanc kartulam venditionis ad irrumpendum venerit vel venerimus, tunc pariemus vobis ipsam hereditatem duplatam. Ego Gudilli et filius meis Nausti vobis domno nostro Aloyto abbati et omnibus fratribus monasterii Cellenove. Damus vobis in ipsa villa de Sautobadi hereditatem quam abemus comparatam de Sigila et de sua muliere Belita. Damus vobis terras, vineas, pumares, ceresares, ficares, saltos, devesas, montes, fontes, pascuis, paludibus, quantum in ipsa villa ad prestitum hominis est, ata ubi illa potueritis invenire per suis terminis antiquis, pro qua accepimus de vos pretium cibaria et vinum et pannos, et res modios XIIII qui fiunt sub uno modios. Et abet ipsa hereditas iacentiam inter aquam de Arnogia et aquam de Eyres, IIIIª integra vobis concedimus. Et si aliquis homo proinde vos calumniaverit et in concilio post partem vestram non auctorgaverimus, tunc abeatis vos licitum adprehendere de nos ipsam hereditatem duplatam vel quantum ad vos fuerit meliorata.

Gundili et filio meo Nausti manus nostras roboravimus.

Era et quotum desursum resonat.

In Dei nomine. Ego Dacamiro et uxor mea Victivara, ad vos domno nostro domno Aloyto abbati, et omnibus fratribus monasterii Cellenove; damus vobis in ipsa villa de Sautobadi quiniones de vineas IIos qui iacent iuxta ipsas de Nausti Roderiquiz in ipso casare quam vobis dedit, damus vobis ipsas ab integro, pro que accepimus pretium modios V que nobis bene complacuit. Et si inde alia soposita fecerimus et in concilio vobis non auctorgaverimus que pariamus vobis ipsas vineas duplatas.

Dacamiro et uxor mea Vistiverca manus nostras roboramus.

Qui presentes fuerunt: Baldemiro ts. Vermudo ts. Si\s\nando ts. Arias ts. Alvaro ts.