GMH/ÍNDICE A-Z

337
1176/05/15.

Aloito Saniz, cóengo de Santiago, véndelle ó mosteiro de Toxos Outos a súa herdade na vila de Leboráns, en Sta. María de Trasmonte, por cen soldos e “pro robore” un poldro.

B.- Tombo, f. 104v.

Carta de Aluito Saniz, canonici Sancti Jacobi, de hereditate de Louoraes.

In Dei nomine. Ego Aloytus Sanici, ecclesie Beati Jacobi canonicus, vobis domno Petro, abbati Sancti Justi, et cunctis eiusdem loci fratribus in Domino salutem. Placuit mihi et mea fuit uoluntas ut facerem vobis cartam vendicionis sicut et facio de hereditate mea propria quam habeo de patre meo Sanio Petrici et de matre mea Iaiore Didaci sicut euenit integra in mea porcione cum ego et fratres mei per colmellos nostram hereditatem diuisimus; et est ipsa hereditas in territorio Amaya in valle Trasmonte in villa Louoraes sub aula Sancte Marie de Trasmonte sub monte Lapa. Dono uobis atque concedo in ipsa villa de Louoraes de illa IIIIa de Pelagio Spasandici sextam integram cum omni sua uoce et directura que ad ipsam pertinet hereditatem intus et foris per suos terminos, et cetera, in carta nominatos, et cete ra, pro qua accepi de uobis solidos C et unum pultrum pro robore quod mihi et uobis bene complacuit, et de precio nichil remansit in debito. Habeatis eam iuri perpetuo et faciatis ex ea quod uobis placuerit. Sed siquis ex mea parte uel de extranea contra hanc uenerit scripturam uel uenero pariat uobis ipsam hereditatem duplatam et insuper solidos CC; hac semper scriptura in suo robore permanente. Facta carta uendicionis era Ia CCa XIIIIa et die idus madii.

Ego Aloytus supradictus hanc scripturam manu mea confirmo.

Q. p. f.: Petrus, ts. Pelagius, ts. Johannes, ts. Johannes Didaci, conf. Petrus Fernandi, diaconus, conf. Didacus, monachus, conf. Ego Johannes Petri, conf.

Munio qui scripsit uersum pro robore pinxit.