GMH/ÍNDICE A-Z

81
1152/03/12.

Arias Muñiz e maila súa muller dóanlle ó mosteiro de Toxos Outos varios bens nas terras de Céltigos e Nemancos.

B.- Tombo, f. 45r.

Transcr.- SALVADO MARTÍNEZ, B.- “Tumbo de Toxosoutos...”, doc. n.º 11, p. 184.

Carta de domno Arias Muniz de ecclesiis et pluribus hereditates.

CHRISTUS. In Dei nomine. Ego Arias Muniz una cum uxore mea placuit nobis et nostra fuit uoluntas ut de hereditatibus nostris ad monasterium Sancti Iusti ubi me confessaui darem et concederem per scriptum firmitatis \et/ testamentum stabilitatis ipsi monasterio supradicto et abbati Pelagio cum suo conuentu seruienti Deo in ordine sancti Benedicti, ita quod posteris infringere non licebit. Idcirco damus eidem monasterio nostrum regalengum de Quintanis et de Palaciis de Celticis, et villam meam de Ualbona cum hominibus de meo fisco sicut ganaui per meum testamentum de imperatore cum ipsa hereditate mea regalenga sicut est marcata, et portionem meam de Recaredo, et villam meam de Esar cum hominibus de mea criatione videlicet Ramirus Padres, et villam meam de Mallou, et domum meam de Serchon et atria Sancte Marie et sunt tres seruiciales cum suis hominibus de mea creatione, et hereditatem meam de Ylsinde cum sua creatione nepotes de Arustius, et VIam Sancti Petri de Castro que mihi et uxori mee domna Maior et omni uoce nostre complacuit bene; ab hoc die et deinceps de iure nostro sint abrase et in iure monasterii sint tradite atque confirmate firmiterque permanente consistant. De nostra siquidem parte uel de extranea quilibet homo ad irrumpendum uenerit uel temptauerit quisquis fuerit sit maledictus a parte Dei et ipsam hereditatem pariat duplatam \vel triplatam/ et pro temeritatis ausum pariat a parte a uoce pulsantis VI mille solidos.

Facta carta testamentis in era Ma <C> LXLa et quotum IIIIo idus martii. Ego Arias Muniz et uxor mea et omnis uox nostra in hac kartula manus nostras roboramus.

Q. p. f.: Petrus, ts. Pelagius, ts. Didacus, ts. Comes dompnus Fernandus, conf. Martinus Pelaiz Brandonas, conf. Johannes Marinus, conf. Abbas Pelagius cum suis fratribus, conf. Munio, conf. Petrus, conf. Arias, conf.

Nunus de Outis, juratus, qui notuit.