GMH/ÍNDICE A-Z

424
934/ 12 / 11
Flarenco e a súa dona Liuvilo fan unha carta de incomuniación ó bispo Rosendo e mais ó abade Fránquila, da porción da súa villa en Caurili.
TC, fols. 148r. - 148v.
In Dei nomine. Ego Flarencus et uxor mea Liuvilo vobis domnus Rudesindus episcopus Frankilani abbati vel omnibus fratribus vestris. Placuit nobis atque convenit nullius quoque gentis imperio nec suadentis articulo sed propria nobis accessit volumtas ut faceremus vobis incommuniationem de villa nostra propria quem habemus de parentibus nostris Potamius et Argeleuva et iacet ipsa villa in terminos de villa de Caurili iuxta Leporario. Ipsa villa incommuniamus vobis per omnes suos terminos antiquos mea ratione medietate integra terras / cultas vel incultas, arbores frcutuosas vel infructuosas, montes, fontes, accessum vel regressum cum omne sua prestantia quicquid ibi ad prestandum est. Si quis sane quod fieri non credimus aliquis homo ad inrumpendum venerit vel venerimus contra hanc scriptura donationis, pariemus vobis ipsa nostra ratione duplata.

Facta cartula donationis tercio idus Decembris. Era DCCCCLXXII.

Fralencus in hanc cartula donationis manu mea (signum). Liuvilo in hanc cartula donationis manu mea (signum).

Iohannes confessor ts. Ranemirus presbiter ts. Framila ts. Fagildus ts. Belella ts. Menendus ts. Ka\ze\me ts. Alduarius ts.