GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

162
1244/04/07. Santiago de Compostela.
Martiño Pérez de Nora véndelle ó mosteiro de Toxos Outos a metade de todo o que seu pai tiña na vila de Albeida, en S. Cosme de Outeiro, por quince soldos leoneses.

B.- Tombo, f. 62rv.



Carta de Martino de Nora de hereditate de Alueyda.

In nomine Domini, amen. Notum sit omnibus quod ego Martinus Petri dictus de Nora, filius quondam Petri Iohannis Rapati de Alueyda, et omnis uox mea grato animo et spontanea uoluntate vendo et firmiter concedo vobis domno Petro Gasco, cellarario monasterii Sancti Justi de Togis Altis, comparanti ad opus ipsius monasterii Sancti Iusti et nomine suo omnique uoci eiusdem monasterii, medietatem de quanta hereditate dictus pater meus habebat in Alueyda in filigresia Sancti Cosme de Outeyro. Vendo inquam pro solidos XVti legionensis. Hanc igitur predictam hereditatem quam uobis uendo predictum monasterium et uox sua integre habeat et pacifice possideat cum omnibus suis directuris ad eam pertinentibus per suos terminos et diuisiones antiquas ubicumque fuerint; ita quod omne uelle suum de eis imperpetuum faciat quia nec de precio neque de robore penes uos remansit aliquid persoluendum. Siquis contra hanc uenditionem meam ad irrumpendum uenerit pectet predicto monasterio uel uoci sue solidos XXX forte monete; carta et venditione nichilominus in suo robore permanentibus.

Facta carta VIIo idus aprilis sub era Ma CCa LXXXa IIa.

Ego iamdictus in hac carta manus meas.

Q. p. f.: Petrus Martini, prior predicti monasterii. Johannes Laurencii,  campsor, ciuis compostellanus. Arias Petri de Sancto Stephano de Abelana. Fernandus Nuniz, filius Nuni Pelagii dicti Ueliti. Johannes Iohannis // dictus de Gandara.

Ego Petrus Didaci, notarius concilii compostellani juratus, interfui et confirmo,
et de mandato meo infrascriptus Dominicus Petri scripsit. (Monogramma:
PETRVS).

Ego Dominicus Petri de mandato Petrus Didaci, notarius concilii compostellani
jurati, interfui et scripsi.