GMH/ÍNDICE A-Z

32
1157/10/09.

O conde Rodrigo Pérez fai un pacto co mosteiro de Toxos Outos no que promete non molestar ó mosteiro na súa posesión de Gomariz, pois xa o rei lle doou a cambio dela a metade de Caneda e mais catro casais, recoñecendo tamén a xusta doazón feita ó cenobio por Fernando II e Afonso VII.

B.- Tombo, f. 17r7.
Rex.- GONZÁLEZ, J.- Regesta de Fernando II, p. 345.

Gomariz.

Qvoniam memoria hominum cito preterit et cito transit, ideo quod firma esse uolumus et imperpetum stabilia litterarum uinculis alligare debemus; ea propter ego comes Rodericus Petri facio placitum simul et agnitione vobis abbati Arie et monachis Sancti Justi de illa villa de Gomarit cum omnibus terminis suis pro qua dominus meus rex Fernandus dedit mihi in concambium medietatem de Canedo et quatuor casales, III in Ribela et unum in Sancto Laurencio; facio inquam uobis agnitionem in duplum prefate ville ut nunquam pro ea uos impetam aut calupnem ego aut uxor mea aut aliquis de genere meo aut alius in uoce mea nec unquam uos inde impetam aliquo modo sed semper eam libere monasterium Sancti Justi possideat et quiete sicut dominus noster rex Fernandus legionensis eam uobis per legitimam cartam donat atque concedit et pater suus clarissimus imperator Hyspaniarum Adefonsus eam Deo ac beato Justo pro remedio anime sue dederat. Siquis uero de meo uel alieno genere contra hanc bonam et gratuitam agnitionem ueniens iniuriam seu molestiam super uilla memorata uel aut successoribus uestris quo quomodo intulerit duplum illius monasterii Sancti Justi pectet et pro ausu temerario iram omnipotentis Dei incurrat et regie ulcioni subiaceat. Ego comes Rodericus Petri hanc kartam quam fieri iussi propria manu roboro atque confirmo.

Facta carta sub era Ia Ca LXLa Va et quotum VII idus octobris; anno quo Adefonsus, clarissimus imperator, uiam est ingressus uniuerse carnis et cepit regnare filius eius Fernandus in Legione et Gallecia.

Ego Martinus, Dei gratia compostellanus archiepiscopus, conf. Ego Petrus,  uallibriensis episcopus, conf. Ego Petrus, auriensis episcopus, conf. Ego Johannes,  legionensis episcopus, conf. Ego Nauarrus, salamantinus episcopus, conf. Ego Stephanus, zamorensis episcopus, conf. Ego Petrus, ouetensis episcopus, conf. Ego Johannes, lucensis episcopus, conf. Ego Suerius, cauriensis episcopus, conf. Ego Ysidorus, tudensis episcopus, conf. Ego Fernandus, astoricensis episcopus, conf.  Ego Pelagius, abbas Celle Noue, conf. Ego Petrus, abbas Antialtaria, conf.

Ego Adefonsus, rex portugalorum, presens fui et conf. Ego comes Poncius,  maiordomus regis, conf. Ego comes Petrus in Asturiis, conf. Ego comes Ramirus,  conf. Ego comes Osorius, conf. Ego comes Gunzaluus, conf. Ego Aluarus Roderici,  conf. Ego Vela Guterriz, conf. Ego Poncius de Minerba, conf. Ego Pelagius Curuus,  conf. Ego Menendus Bregancia, alferez regis, conf. Ego Varella, conf. Ego Osorius Iohannis, conf. Ego Nuno Fernandi, conf. Ego Fernandus Oduarii, conf. Ego Petrus Bazacus, conf.

Petrus Gacom, cancellarius regis, qui hoc scripsit et confirmat.


7 Folio 17v en branco.

Materias

abade; avinza; bispo; cabaleiro; cabido; chancelaría; chanceler; cóengo; conde; emperador; escudeiro; esposa; esposo; familia; fillo; mordomo; mosteiro; pai; permuta; privilexio; rei; rei; doazón

Persoas

Afonso Henriques, rei de Portugal; Afonso VII, rei de Galicia, León e Castela; Álvaro Rodríguez; Arias, abade de Toxos Outos; Fernando II, rei de León e Castela; Fernando Oduarii, cabaleiro; Fernando, bispo de Astorga; Gunsalvus, conde; Isidoro, bispo de Tui; Johannes, bispo de León; Martiño Martínez, arcebispo de Santiago de Compostela; Menendus Bregancia, escudeiro; Navarrus, bispo de Salamanca; Nuno Fernandi; Osorius Iohannis, cóengo de Santiago de Compostela; Osorius, conde; Paio, abade de Celanova; Pedro I, bispo de Mondoñedo; Pedro Seguín, bispo de Ourense; Pedro, abade de Antealtares; Pedro, conde; Pelagius Curuus; Petrus Bazacus; Petrus Gacom, chanceler; Petrus, bispo de Oviedo; Poncius de Minerba; Poncius, mordomo; Ramirus, conde; Rodrigo Pérez, conde; Stephanus, bispo de Zamora; Suerius, bispo de Coria; Varella; Vela Guterriz; Xoán, bispo de Lugo; Roi Pérez, conde

Outros

San Salvador de Celanova, mosteiro; Astorga, diocese; Castela, reino; Coria, diocese; Galicia, reino; León, diocese; León, reino; Lugo, diocese; Mondoñedo, diocese; Ourense, diocese; Oviedo, diocese; Portugal, reino; Salamanca, diocese; San Paio de Antealtares, mosteiro; Santiago de Compostela, diocese; Tui, diocese; Zamora, diocese; San Xusto de Toxos Outos, mosteiro

Lugares

Canedo; España; Galicia; Gomariz; León; Ribela; Sanctus Laurencius