GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Os documentos do Tombo de Toxos Outos

691
1220/12/20.

Pedro Páez, cabaleiro de Deira, véndelle ó mosteiro de Toxos Outos dúas servicialías, unha en Guilleiro e outra en Noal, por cincocentos oitenta soldos.

B.- Tombo, f. 174v.

Carta de Petro Pelaiz, miles de Deeyra, de duabus seruicialiis, scilicet una in Sepooa et alia in Noal.

In Dei nomine. Ego Petrus Pelagii, miles, dictus de Deeyra, et omnis uox mea vobis domno Johanni Tudini, monasterii Sancti Justi de Togis Altis abbati, et omni conuentui eiusdem loci salutem. Placuit mihi et mea et mea fuit uoluntas ut facerem uobis kartam uendicionis simul et donationis sicut et facio de hereditate propria, scilicet duas seruicialias bonas et bene populatas quas habeo in terra de Pistomarchis, vnam scilicet in Guileyro integram in filigresia Sancti Vincencii de Sespooa, et alia in Noal sub monte Iroite. Vendo uobis istas hereditates supradictas integras et bene populatas sicut hodie teneo adiuratas pro precio quod de uobis recepi, id est solidos D LXXXa, et de precio apud uos, et cetera. Habeatis, et cetera. Et si aliquis ex parte mea uel extranea contra hoc uenerit usque in VIIam generacionem sit maledictus et insuper pariat solidos mille; carta, et cetera.

Facta carta uenditionis et donationis sub era Ma CCa La VIIIa et quotum XIII kalendas januarii.

Ego Petrus Pelagii in hac carta, et cetera.

Q. p. f.: Martinus Falcon, conf. Pelagius Martini, miles, conf. Fernandus Aluarote, conf. Pelagius Didaci, conf. Petrus de Corzon, conf. Petrus Gascus, conf.

Fernandus Iohannis, conf. Gunsaluus Pelaiz, conf. Martinus Johannis qui notuit, notarius juratus.