GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

331
1039/ 02 / 22
Egica Gundisalviz e súa muller véndenlle ó abade Aloito unha viña na villa de Bobadela.
TC, fol. 126r.
In Dei nomine. Ego Egica Gundisalviz et uxor mea Eilo ad vobis domno meo domno Aloito1 abba. Obinde placuit nobis bone pacis volumtas ut faceremus vobis cartula vendicionis sicut et facimus de vinea nostra que abemus in villa que vocitant Buvadella discurrente rivulo Sorice et vocabulo eclesie sancte Marie virginis et habet ipsa vinea iacentia inter alias vestras vineas si de testa quomodo et de costa, et accepimus proinde vos precio placabile cibaria modios IIIIor que nobis bene complacuit, ita ut de hodie die vel tempore seiat vinea de iure nostro abrasa et in vestro seiat tradita vel confirmata. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo qui contra hanc kartula vendicionis ad inrumpendo venerit vel venerimus et in concilio post parte vestra non auctorgaverimus, tunc abeatis vo\s\ licitum adprehendere de nos ipsa vinea duplada vel quantum ad vos fuerint meliorata ubicumque aut quandocumque fuerit iudicanda habeat ista kartula robore firmitate.

Facta cartula vendicionis VIIIº kalendas Marcias, Era MLXXVII.

Egica Gundulfiz et uxor mea Eilo in hanc kartula vendicionis manus nostras robore inieci.

Lazaro ts. Eirigo ts. Gemondo ts. Lecenio ts. Seniorino ts.

Gulderes presbiter notuit.

1 Escrito tamén Aloyto.