GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

340
1004/ 02 / 18
Gendo e a súa muller véndenlle ó prepósito Cresconio a metade da súa herdade en Bobadela.
TC, fol. 128r.
In Dei nomine. Ego Gendo et uxor sua Recemera vobis domno Cresconio confeso facimus cartulam vendicionis et facimus de medietate de nostra hereditate unde vos abeatis alia medietate in villa quem vocitant Buvadella territorium Sorica. Damus vobis in domus, quintana, in terras calvas, in vineas, pumares, ceresales, figares, perales, amesinares, arbores fructuosas, montes, fontes, pascuis, paludibus, accessum vel regressum quantum ibi potueritis invenire per suos terminos antiquos, et habuimus ipsa hereditas de avios nostros et parentibus nostris pro quem accepimus de vos precio aderatum et definitum in vino et civaria modios XXti et I que nobis bene complacuit et de ipso precio apud nos remansit indebitum, ita ut de hodie die de nostro iure sit abrasa et in vestro sit tradita vel confirmata. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo qui contra hanc cartula vendicionis ad inrumpendo venerit vel venerimus et in concilio post parte vestra non auctorgaverimus, tunc pariemus ipsa hereditate duplada vel quantum ad vos fuerit meliorata.

Facta cartula vendicionis XII kalendas Marcias. Era XLII post Millesima.

Gendo et uxor mea manus nostras (signum).

Qui presentes fuerunt. Potenzo. Vimaredo. Fredenando. Tio Dadeo. Tio Gigulfo. Argimiro.

Gunderes presbiter scripsit.