GMH/ÍNDICE A-Z

417
1245/05/17. Santiago de Compostela.

Gómez Pérez “Gatino” véndelle ó seu irmán Rui Pérez “Gato” unha cuarta
de dúas servicialías en Pazos de Urdilde por cento tres soldos leoneses.

B.- Tombo, f. 121v.

Carta de Gomez Gatino per que vendera Ruy Gatino hereditatem de Palaciis.

In nomine Domini, amen. Notum sit omnibus quod ego Gomecius Petri dictus Gatinus et omnis uox mea grato animo et spontanea uoluntate vendo et firmiter concedo vobis fratri meo Roderico Petri dicto Gato omnique uoci uestre pro solidis Cm tribus legionensis singulas quartas de illis duabus seruicialiis hereditatis cum sua populacione que sunt in villa de Paazos de Ordilde, in vna quarum seruicialiarum sedet Johannes Martini et in altera Johannes Fernandi, que quartas habeo ex parte patris mei Petri Muniz dicti Gati. Vendo inquam predictas singulas quartas iamdictarum seruicialium cum casis, casalibus et omnibus aliis directuris ad easdem quartis pertinentibus per suos terminos et diuisiones antiquas ubicumque fuerint. Ita quod omne uelle uestrum de eis imperpetuum faciatis quia de precio neque de robore apud uos non remansit aliquid persoluendum. Siquis igitur contra hanc uendicionem meam ad irrumpendum uenerit quisquis fuerit pectet uobis uel uoci uestre solidos CC VI fortis monete; carta et uendicione nichilominus in suo robore permanentibus.

Facta carta vendicionis XVIo kalendas junii sub era Ma CCa LXXXa IIIa.

Ego iamdictus in hac carta manus meas.

Q. p. f.: Johannes Fernandi dictus Rapatus et frater eius Felix Fernandi.  Johannes Martini dictus Cambiador, mercator. Pelagius Petri de Sancta Trinitate, correyarius. Johannes Abadinus de Silua.

Ego Johannes Pelagii, publicus notarius compostellanus juratus, interfui et de mandato meo infrascriptus Petrus Iohannis scripsit. (Monogramma: JOHANNES PELAGII).

Ego Petrus Iohannis de mandato Johannes Pelagii, notarii jurati, scripsi et interfui.