GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Textos Forais

2
1188-1229

Privilexio outorgado á localidade de Amoedo, confirmando os seus foros

Fonte: González, J., Alfonso IX. Consejo Superior de Investigaciones Científicas. Instituto Jerónimo Zurita, Madrid, 1944. Tomo II, doc. nº. 663, p. 738.

In Dei nomine. Notum sit per hanc cartam, tam presentibus quam futuris, quod ego Adefonsus Dei gratia Legionis rex, concedo hominibus de Amoedo et do illi forum quod habuerunt in tempore imperatoris, sicut illud umquam melius habuerunt ipsi homines de Amoedo de Suso; et istud facio illis pro remedio anime mee et parentum meorum.
Si quis igitur eis ipsum forum fregerit, iram Dei habeat et regiam indignationem incurrat; et si quid inuaserit duplet, et regie uoci in penam mille morabetinos persoluat, carta semper in suo robore permanente.