GMH/ÍNDICE A-Z

142
1099/ 07 / 31

Alvaro Menéndez véndelle ó abade Pedro de Celanova a súa herdade na igrexa de san Xurxo.

TC, fol. 52r.

In Dei nomine. Ego Alvaro Menendiz vobis abbati domno Petro in Domino Deo eternam salutem, amen. Placuit enim mihi atque convenit ut facerem vobis sicuti et facio kartulam venditionis de hereditate mea propria quam abeo de parentibus nostris, vocabulo eclesie sancto Georgio mea ratione integra, id est casa de Eita Ranilli cum suis arboribus vel prestationibus, exitus montium vel recessum, et ganaverunt eam ipsi parentes mei de Oduario Guttierriz, et accepi a vobis pretium centeno modios III, et in illa vinea domniga fundaturiam mea quam ibi feci, et accepi proinde in pretio triticum modios II, et in Gargantones una larea que iacet in Agro Longo, et sic accepi a vobis porga in precio centeno modium I, sestario I, que mihi complacuit et omnia mihi completa sunt. Ita ut de odie die vel tempore sit ipsa hereditas de iuri meo abrasa, et in vestro iure vel dominio sit tradita atque confirmata. Si quis tamen quod fieri minime credo, aliquis homo propinquis vel extraneis ipsam hereditatem vobis inquietaverit, et eam in concilio auctorgarem noluero que pariamus vobis in XXXª solidos.

Facta kartula venditionis IIe kalendas Augustas. Era M C XXXVII.

Ego Alvaro Menendiz in hac kartula manu mea roborem inieci.

Arias ts. Petro ts. Gudesteo ts.

Iemodus notuit.