GMH/ÍNDICE A-Z

321
1022/ 03 / 05
Fernando e a súa muller véndenlle ó abade Aloito un viñedo en Bobadela .
TC, fols. 123v. - 124r.
In Dei nomine. Ego Fredenando et uxor mea Placia et filiis nostris vobis Aloitus abba in Domino Deo eternam salutem. Ideo placuit nobis bone // pacis et volumtas cordis ut faceremus vobis cartulam vendicionis sicut et facimus de vinea nostra propria quos manibus nostris fundavit vel edificavit et iacet ipsa vinea quomodo se levat de carraria de vereda et feret in vinea de Ero Nuniz in amplo et de alia parte sic etiam se levat de Vimaredo Muniz et feret in vinea de Toderedo et suos germanos et in vestra alia larea. Et accepimus pro ea precio de vos que nobis bene complacuit id est tritico modio Ve quartarios II, centeno modios XX, milio XXX, vino modios XVIIIº fiunt sub uno modios LXXIII quartarios IIos, et de ipso precio apud vos nichil remansit sed omnia completus est, abeatis et possideatis vos et omnis posteritas vestra cui vos illa volueritis relinquere, ita ut de odie die et tempore sit ipsa vinea de iuri nostro abrasa et in vestro iure et dominio sit tradita atque confirmata. Si quis tamen quod fieri minime credimus aliquis homo vos pro illa calumniaverit tam per nos aut quislibet generis homo in concilio nos inquietare voluerit et eam non auctorgaverimus in concilio post vestra parte tunc habeatis licitum perinde de nos ipsa vinea duplata et vobis perpetim habitura.

Facta cartula venditionis die quod erit IIIº nonas Marcii. Era LV post Milesima.

Fredenandus et uxor mea Placia et filiis nostris in hanc cartula vendicionis manus nostras (signum).

Qui presentes fuerunt: Rodesindo ts. Toderedo ts. Lecenio ts. Sisnando ts. Sando Sendamiriz ts. Zemal ts. Romano ts. Feles ts. Martino ts. Menindo ts.

Et est ipsa vinea in loco predicto villa que dicunt Buvadela discurrente rivulo Sorice, subtus monte Belleci.

Kegidi presbiter notuit (signum).