GMH/ÍNDICE A-Z

421
997
Fromarigo e os seus fillos, véndenlle ó abade Sisnando a súa herdade na villa de Nigueiroá.
TC, fol. 147v.
In Dei nomine. Ego Fromarigo una cum filiis meis in Domino Deo eternam salutem amen. Nobis accessit nullius quoque gentis imperio nec suadentis articulo neque per dimisentis metum sed propria nobis fuit animus et accessit volumtas ut \vobis\ iamdictus Sisnandus abba ut venderemus vobis hereditatem nostram propriam quem habuimus in villa quod vocitant Nugariola subtus montem Leporario discurrentis rivulo Sorice et abet iacentia ipsa villa inter termino Leginosu et alia parte Aurilli et termino Lamellas et habuimus ipsa villa de comparatella Onnemiru et uxor sua et Onnemiru habuit ipsa villa comparata de Ermegoto mulier quod fuit de Monobredo. Vindo vobis de ipsa villa quarta integra quomodo iacet ipsa villa de Monobredo, et de Ermegoto delimitate per omnes suos terminos. Vendimus vobis ibidem pumares, cersares, perales, amexinares, terras cultas vel incultas, aquas cursiles vel incursiles, petras mobiles vel inmobiles, casas, domus domorum, accessu vel regressu, quantum in ipsa villa ad prestitum hominis est. Et alia portione que comparavit Fromarigu de tres filios de Berusindo nominibus Ioacino et Alamiru et Leovilli pro que dedit modios IIIISUP>or et sestarios III, et que plantavit Fromarigu cersales XX, mazares IIª. Vendimus vobis ipsas hereditates et ipso pal\an\tato ad integro et accepimus de vos proinde precio in ederatu et definitu que ad nobis bene complacuit cibaria et pannos et rexelos fiunt sub uno modios XX et VII que ad nobis bene complacuit, ita ut de hodie die et tempore sit ipsa hereditate de iuri nostro abrasa et in vestro iure et dominio sit tradita atque confirmata, teneatis iuri quieto et in perpetuum vindicetis vos et omnis posteritas vestra. Si quis tamen quod fieri non credimus aliquis homo ad inrumpendum venerit vel venerimus contra hanc cartula vendicionis et nos in iudicio non auctorgaverimus post parte vestra, tunc habeatis licitum adprehendere de nos ipsa hereditate duplata et insuper pariemus X boves et vobis perpetim habitura.

Facta cartula vendicionis in Era M XXX V. Regnante rex Vermudus.

Fromarigus una cum filiis suis manus nostras ro(signum).

Testes: Potenzo. Vederoi. Guntilla Ariastriz. Arrianu. Savarigu. Vilitrio. Egila. Miru. Anna. Alsi. Anulfo. Kintila.