GMH/ÍNDICE A-Z

494
935/ 04 / 13
Ascarigo e a súa muller véndenlle ó bispo Rosendo ós seus irmáns de San Salvador de Villa Fegio, dúas nonas das pesqueiras que teñen no Miño, no lugar de Calegio.
TC, fol. 172r.1
DE CALEGIO.

In Dei nomine. Ego Ascarigus et uxori mee Flogildi et filiis nostris vobis Rudesindo episcopo et fratribus vestris commorantes in locum Sancti Salvatoris villa Fegio. Placuit mihi et uxoris simul et filiis nostris atque convenit nullius quoque gentis imperio nec suadentis articulo sed propria nobis accessit volumtas, ut vobis iamdicto Rudesindo episcopo et fratribus vestris venderemus vobis sicut et vendimus rationes in piscarias nostras proprias que habemus in rivulo Minei in villa vocitata Calegio. Vendimus vobis in iamdicto loco duas nonas integras. Illa una nona habemus eam de avio nostro Gundemaro de sua presura, et alia nona que habeo de mea avia Entrudi qui fuit filia Avolini, simili modo a prima populatione presore. Vendimus vobis ut iam diximus ipsas duas nonas integras, et accepimus de vos precio vaca una colore rubea mostila, et de ipso precio apud vos nichil remansit indebito. Ita ut ex presenti die vel tempore sint ipsas piscarias de iuri nostro abrasas et in vestro iure vel dominio sint traditas atque confirmatas et faciendi de ea quod volueritis liberam in Dei nomine habeatis potestatem. Si quis tamen, quod fieri minime credimus, aliquis ex heredibus vel propinquis nostris vel quislibet homo pro easdem piscarias inquietare voluerit, aut nos aut aliquis a vice nostre persone quos nos per veritatem et in iudicio devindigare non potuerimus pariemus vobis absque dilatione L boves et hanc karta post partem vestram plenam obtineat firmitatem.

Ascarigus in hanc cartula vendicionis sub die ipsius idus Aprilis. Era DCCCCLXXIIIª.

Frogildi manu mea confirmo (signum). Fagila manu mea roboravi (signum).

Trasoi confessus ts. Gundesindus diaconus ts. Reverigus confessus ts. Brandila presbiter ts. Osdulfus presbiter ts. Leovegildus presbiter ts. Ariastem ts. Savarigus presbiter ts.

1 Na marxe inferior do folio unha man posterior debuxou unha figura humana.