GMH/ÍNDICE A-Z

253
1165/01/26.

Pedro Crescóniz e a súa muller, Mariña Pérez, véndenlle ó mosteiro de Toxos Outos a herdade que teñen na vila de Pegariños, en S. Tomé de Ames, por dous soldos.

B.- Tombo, f. 85v.

De Pegarinos.

In Dei nomine. Ego Petrus Cresconici et uxor mea Marina Petri et omnis uox nostra vobis domno Arie, abbati Sancti Iusti, et ceteris fratribus in Domino salutem. Placuit nobis et nostra est uoluntas ut faceremus uobis kartam uendicionis de hereditate nostra propria quam habemus in territorio Amaya concurrente ad ecclesiam Sancti Thome de Oliames in villa nomine Pegarinos. Damus uobis atque concedimus omnem nostram porcionem quam habemus in prefata villa de patre meo Petro Cangado et illam porcionem que fuit de Aria Cangado, congermano meo, quam nos de illo ganauimus, de illa aqua de Umia usque ad terminos de Transmonte cum omnibus suis directuris intus et foris pro qua accepimus de uobis precium solidos II monete regis quod nobis et uobis, et cetera. Habeatis eam et faciatis uestram uoluntatem. Sed si nos uel aliquis ex parte nostra contra hanc uenerit scripturam pariat uobis ipsam hereditatem duplatam et insuper solidos X.

Facta carta uendicionis in era Ia CCa IIIa et quotum VII kalendas februarii.

Nos supranominati in hac carta manus nostras.

Q. p. f.: Petrus, ts. Pelagius, ts. Arias, ts. Pelagius Munici, conf. Petrus Ordonici, conf. Petrus Iohannis, conf.

Munio, presbiter, notuit et conf.