GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Colección diplomática medieval do Arquivo da Catedral de Mondoñedo

B 2

1251, marzo, 7. Lyon.
O papa Inocencio IV (1243-1254), no 8º ano do seu pontificado, outórgalle ó bispo de Mondoñedo o privilexio de que non poida ser excomungado por ningún delegado ou subdelegado pontificio.
A, perg., que conserva restos do cordón bicolor do que pendeu o selo de chumbo e comeza cunha pulcra letra capital, de 280 x 310 mm. Letra carolinxia.

Inocencius episcopus seruus seruorum Dei uenerabili fratri episcopo mindoniensi salutem et apostolicam benediccionem. / Meritis tue deuotionis inducimur ut tibi specialem gratiam faciamus hinc est quod Nos / tuis suplicationibus inclinati auctoritate tibi presentium indulgemus ut nullus / delegatus uel subdelegatus ab eo executor seu etiam conseruator auctoritate Sedis apostolice / possit in personam tuam excommunicationis suspensionis uel interdicti sententiam promulgare / absque spetiali mandato Sedis eiusdem faciente plenam de indulto huiusmodi mencionem. Nulli / ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre concessionis infringere uel ei ausu / temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presempserit indignationem omnipotentis Dei et / beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum. Datum Lugduni / nonas martii pontificatus nostri anno octauo.

(Reverso):
M. vii. n. 66. Priuilegium episcopi mindoniensis quod non possit excommunicari interdici uel suspendi.