GMH/ÍNDICE A-Z

125
1164/ 03 / 06

O rei Fernando II dóalle ó Pelaio Diaz os reguengos de Laroá e Rebordechao, polo servicio feito en Cabrera. Confirma a doazón o abade Pelaio de Celanova.

TC, fol. 49r.

Ed. por SERRANO Y SANZ, M., Documentos II, op. cit., doc. XXIV, 46-47

In nomine Domini amen. Sicut in omni contractu conditiones valere imperialis testatur auctoritas, sic etiam iusticie ratio exigit, ut ea que a regibus sive ab imperatoribus fiunt scripto firmentur, ne temporum diuturnitate ea que gesta sunt oblivione tradantur. Idcirco ego Fernandus imperatoris filius et Yspanarum Rex facio kartam donationis et confirmationis pro animabus parentum meorum et pecatorum meorum remissione, et pro servitio quod mihi in Capraria fecisti. Facio inquam tibi cartam Pelagio Diaz de regalengo quod habeo in sancto Petro de Laraia, et de regalengo de sancto Vincentio quod habeo in Rovoreda Plana. Hanc hereditatem et hoc regalengum dono atque confirmo tibi, ut ab hac die habeas et possideas tu et filii tui et omnis vox tua iure hereditario in perpetuum. Si vero aliquis homo ex meo genere vel alieno hoc meum factum rumpere temptaverit, sit a Deo maledictus et excomunicatus et cum Iuda traditore Domini in inferno dampnatus. Et insuper pectet regie parti mille solidos, et domno terre quingentos.

Facta carta Compostelle IIe nonas Marcii. Era M CC II.

Ego rex Fernandus imperatoris filius hanc cartam quam fieri iussi propria mea manu roboro atque confirmo (signum)1

(1ª columna:) Comes Ranemirus Froiaz cfr.- Comes Alvarus cfr.- Comes Fernandus cfr.- Menendus Fagian cfr.

(2ª columna:) Iohannes Lucensis episcopus cfr.- Petrus Auriensis episcopus cfr.- Pelagius Cellenove abbas cfr.

Magister Infantinus notuit.

1 Signo real de Fernando II, cun esquemático león debuxado.