GMH/ÍNDICE A-Z

Referencias da busca neste documento para: Tombo de Celanova

53
988/ 12 / 24

O rei Bermudo III dóalle ó mosteiro de Celanova a xurisdición sobre os homes de Bangueses e os incommuniatos de Cexo.

TC, fols. 22r. - 22v.

Ed. por BARRAU-DIHIGO, L., op. cit., 471 e FERNANDEZ, L., op. cit., doc. 15, pp. 348-349.

In nomine Patris et Filii utrorumque Spiritu Sancti, qui unus indissecabiliter extans in Trinitate, et trinus inseparabiliter permanens substantialiter in Deitatis unitatem cui omnia celestia et terrena cum summa gratulatione tripudiant et obirantes obtemperant, et cum infinita iubilatione obediunt et famulantur, et ad cuius nutum Deum et terra mareque, et que habentur in eis cuncta substernuntur et hordinantur, sive et in veneratione sancte et inviolate Domini mei Ihesu Christi genitricis semperque virginis Marie, sed etiam et in famulatu apostolorum omnium vel cunctorum martirum. Ego princeps et Christi humillimus atque fidelissimus Vermudus rex tibi Domino meo vivo et vero redemptorique omnium sanctorum in tuo nomine et pro redemptione anime mee do et concedo perpetim ad perabendum, per huius seriem testamenti homines quanticumque sunt in Vangueses cum incommuniatos de Cegio ad domum Domini Salvatoris et monasterium Cellenove ut ibi permaneant fratribus consuetum exibentes famulatum, et iugiter atque perhenniter ibi eos esse atque deservire hordinamus ut nemo illos vel in quacumque comtaminet aut disturbet, quatenus in ipsam domum qui habitaverint habeant de ipsos homines usuale comodum, et ego iamdictus serenissimus princeps Veremudus ante Deum et redemptorem meum omnium peccatorum meorum remissionem. Et hoc testamentum nostrum vel ad Deum donatum et concessum sicut serenitati nostre placuit firmum abeat roborem, et inrevocabiliter per secula numquam finienda ibi maneat fratribus nostris ad possidendum, et mihi proinde aput Deum premium maneat inconvulsum.

Facta series testamenti VIIII kalendas Ianuarias. Era post Millesima XXVI.

Si quis tamem hoc nostrum testamentum infringere temptaverit, quisquis ille fuerit, a communione domnica excomunicatus permaneat, et cum Iuda Domini proditore penas semper lugeat infinitas, et post partem regis auri libras pariet quinas. Et hec factio vel concessio nostra plenam et inconvulsam habeat stabilitatem per secula cuncta /.

Veremudus serenissimus princeps in hoc testamentum quod Deo et prefato monasterio concessi manu propria roborem inieci (signum). Velasquita regina (signum).

(1ª columna:) Sub Christi nomine Viliulfus Tudense sedis episcopus cfr.- Sub Christi nomine Dei gratia Pelagius episcopus cfr.- Sub Christi nomine Armentarius Dumiense sedis episcopus cfr.- Sub Christi nomine Pelagius Lucense sedis episcopus cfr.- Sub Christi nomine Petrus Yriense sedis episcopus cfr.- Sub Christi nomine Veremudus Oveto sedis episcopus cfr.

(2ª columna:) Suarius Gondemariz cfr.- Guttiherre Osoriz cfr.- Gundemarus Pinioliz cfr.- Teton Suariz cfr.- Sarracino Siliz cfr.- Eyta Sarraceniz cfr.- Fernando Sandiniz cfr.- Harramelle Alvariz cfr.- Didacus Romanis cfr.- Fernandus Oveconi cfr.- Ovecco Vimaraz cfr.- Menendus Tetoniz cfr.