GMH/ÍNDICE A-Z

363
1018/ 06 / 01
Florenzo e a súa muller Froilo véndenlle ó confesus Munio un pomar na villa de Mucianes, territorio Sorice.
TC, fol. 134v.
In Dei nomine. Ego Florenzo et uxor sua Froilo vobis Munioni confessus in Domino Deo eternam salutem amen. Placuit nobis bone pacis et volumtas nullius quoque gentis imperio nec suadentis articula sed propria nobis accessit volumtas ut faceremus vobis iamdictis Munioni confessus sicut et facimus cartula de illo pumare qui fuit de patre meo Ervigio quomodo se levat de illa fonte et inde per fontano usque ferit in illa carral medietate integra et alias mazanarias VI ab integra in modios XII pro illa fiaduria de Vimara qui illo furto fecit proinde damus vobis ipso pumare adque concedimus in villa quod vocitant Mucianes territorio Sorice. Ita ut de hodie die vel tempore seia ipso pumare de iuri nostro abraso et in vestro iure vel dominio sit tradita adque confirmata teneatis et possideatis vos et omnis posteritas vestra. Si quis tamen quod fieri non credimus et aliquis homo contra hanc cartula ad inrumpendum venerit vel venerimus que in iudicio non potuerimus devindigare vel auctorgare, quomodo prendatis de nos ipso pumare duplato vel triplato quanto ad vos fuerit meliorata et vobis perpetim habituri.

Facta kartula quod erit Kalendas Iunias, Era LVI.

Florenzo et uxor sua Froilo in hanc cartula manus nostras roboramus (signum).

Medoma Fafilaz ts. Ramondo ts. Fafila Petriz ts.

GAUDINAS notuit.